|
11. I nunc, et mihi objice originale peccatum: dissimula ab
istis, finge te nescire quid dicant; et sanctae Ecclesiae tot
tantisque doctoribus , qui vita optime gesta debellatisque suorum
temporum erroribus, gloriosissime de hoc saeculo antequam vos
ebulliretis exierunt, velut eis non visis, in me impetum faciens, et
velut nesciens quod illi sub meo nomine lacerentur, tanquam securus
insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec
impudentiae, sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec lumina
civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter
debuisti: crederem te, inquam, hoc tantum nefas committere
nescientem, nisi in eo libro, cui te respondisse vel existimas, vel
existimari cupis, apertissimum testimonium de sancti Ambrosii
disputatione posuissem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1,
n. 40). An ibi non legisti, quod cum Christi nativitatem de
virginis partu supra dictus insinuaret episcopus,
inquit,
|
“et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum
cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato.
Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2), et nemo sine peccato
nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est,
per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui
autem expers delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis”
|
|
(Ex
commentar. in Isaiam). Si haec ibi verba venerandi Ambrosii non
legisti, quomodo redarguendum librum, in quo ea sunt posita,
suscepisti? Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum in me
primitus carpis? Quid nomen dilaniare niteris meum, et Ambrosium
facis tacito ejus nomine Manichaeum?
12. Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustineam, cernis cum
quibus mihi sit causa communis, quam nulla consideratione sobria
pulsare calumniis et expugnare conaris? Cernis quam tibi perniciosum
sit, tam horribile crimen objicere talibus; et quam mihi gloriosum,
quodlibet crimen audire cum talibus? Si cernis, cerne, et tandem
tace: Pelagianam linguam tot linguis catholicis deprime, tot
venerandis oribus proterva ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut
Polemo ex antelucano convivio temulentus intrasses, non tanta quanta
in isto coetu tot sanctorum deberes verecundia coerceri. Hic enim
certe tanto major debet esse verecundia, quanto verior addiscitur
sapientia. Tanto amplius reverendi sunt tot memorabilium episcoporum
quam unius Xenocratis vultus, quanto Platone Xenocratis doctore
doctor istorum major est Christus. Ego certe beatae memoriae Memoris
patris tui non immemor , qui mecum non parvam inierat amicitiam
colloquio litterarum, teque ipsum mihi charissimum fecerat, cum te
viderem in libris tuis non antelucano convivio temulentum, sed insano
convicio turbulentum, introduxi te sedandum atque sanandum, non in
alicujus philosophi auditorium, sed in sanctorum patrum pacificum
honorandumque conventum. Sit operae pretium, obsecro te, aspice
illos quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter dicentes tibi:
Itane nos, fili Juliane, Manichaei sumus? Rogo, quid
respondebis? Quibus eos oculis intueberis? Quae tibi argumenta
succurrent? Quae Aristotelis categoriae, quibus, ut in nos velut
artifex disputator insilias, videri appetis elimatus? Quae tuorum
argumentorum vel acies vitrea, vel plumbei pugiones in illorum
conspectu exseri audebunt? Quae abs te arma non fugient nudumque
destituent? An forte dicturus es, neminem illorum te in isto crimine
nominasse? Et quid facies, cum tibi dixerint, Tolerabilius dente
maledico nomina concideres nostra, quam fidem nostram, cujus merito in
coelo nomina ipsa scripta sunt nostra? An forte dices eis, Nec fidem
vestram ullo tali crimine violavi? Sed qua confidentia id dicere
audebis, homo qui dicis Manichaeum esse sensum, confiteri ex Adam
trahere nascentes originale peccatum; quod isti confessi atque professi
sunt quod in Christi Ecclesia suorum rudimentorum tempore didicerunt,
quod Christi Ecclesiam suorum honorum tempore docuerunt, qui per
Spiritum sanctum tam multa peccata omnibus quos baptizare potuerunt,
tam multis parvulis sola originalia remiserunt? Iterum te admoneo,
iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiae catholicae defensores atque
doctores : vide quibus tam gravem tamque nefariam irrogaris injuriam.
13. An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiae sunt
omnes, nec ullus est in eis commemoratus a nobis Orientis episcopus?
Quid ergo faciemus, cum illi Graeci sint, nos Latini? Puto tibi
eam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum
voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cui Ecclesiae
praesidentem beatum Innocentium si audire voluisses, jam tunc
periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim
potuit ille vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod
antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum caeteris tenet
perseveranter Ecclesia? Et tamen ejus successorem (Zosimum)
crimine praevaricationis accusas, quia doctrinae apostolicae et sui
decessoris sententiae noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne
animum tuum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui
damnatoris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid respondeas, qui
nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conventum, si
tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi
posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab originali
malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam
cum eis tenet christianam veramque sententiam: qui omne praeteritum
vitium , primi scilicet hominis, qui libero arbitrio est in profunda
demersus, Christum dixit sui lavacro purgasso Baptismatis (Epist.
181, n. 7, inter Augustinianas); qui denique parvulos
definivit (Epist. 182, n. 5, inter Augustinianas), nisi
manducaverint carnem Filii hominis, vitam prorsus habere non posse
(Joan. VI, 54). Huic responde, imo ipsi Domino, cujus ille
antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali
supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum a nascentibus
originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui
etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere
Manichaeum?
14. Non est ergo cur provoces ad Orientis antistites; quia et ipsi
utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista una
est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra
generavit, occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris
inferre, quod in ea non invenisti, quando in ejus membra venisti?
Imo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti? Nam
peccatum originale, quod in aliorum perniciem parvulorum negas,
quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et
ipsum . Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum,
etiam tu quamvis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam
carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisti:
et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es,
ut a potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi
(Coloss. I, 13). O fili male ex Adam nate, sed bene in
Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, tuae matri conaris
auferre. Numquid Manichaea fuit, quando isto modo te peperit, quo
modo jam non vis ut pariat, et ingeris ei nativitatis opprobria, ut in
ea caeteris claudas, ex quibus ipse natus es, viscera pietatis?
Dividis ei nomen viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo
Christus sit, ad majores autem Christus Jesus; quia scilicet Jesus
Salvator interpretatur: quod eum parvulis esse non vultis, qui nihil
eos habere, unde illos salvos faciat, praedicatis.
|
|