|
15. Sed non tibi deerit magni nominis et fama celeberrima illustris
episcopus etiam de partibus Orientis, cujus eloquia ingentis merito
gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt.
Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis
tuae criminationis inanem patiatur invidiam: dum tamen cum eis contra
novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et ipse sententiam.
Audi ergo quid dicat:
inquit,
|
“Dei labem corporeae
inundationis expurget , et conjunctam sibi carnem verbi Dei sublevet
pennis. Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem hujuscemodi
expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et
refestinamus, post praesentem emendationem , et melius fuisset non
excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco
expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis
permanere.”
|
|
Itemque idem ipse:
inquit,
|
“mortui sumus, ita et in Christo omnes vivificemur. Cum Christo
ergo nascamur , et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei in
mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam. Necesse est enim nos
perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem: ut sicut ex bonis ad
tristia devoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur. Ubi
enim abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quos gustus ligni
vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore justificet”
|
|
(Oratione in Natalem Christi, paulo post initium). Idem rursus:
inquit,
|
“nativitatem, per quam terrenae nativitatis
vinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per
quam tibi regressus ad paradisum patefactus est”
|
|
(Ibid., sub
finem). Itemque alibi de Baptismo loquens:
inquit,
|
“tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse
introire in regnum coelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu
(Joan. III, 5). Per hunc primae nativitatis maculae
purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis
genuerunt nos matres nostrae.”
|
|
Numquid et istum Manichaei sapere vel
jacere venena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno ore, una fide
idipsum dicere, et hanc esse catholicam fidem non dissonante
contestatione firmatam.
16. An tibi parva in uno Gregorio episcoporum orientalium videtur
auctoritas? Est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide
christiana omnibus notissima diceret, nec illi eum tam clarum haberent
atque venerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula notissimae
veritatis agnoscerent. Sed si vis addimus huic et sanctum Basilium,
imo velis nolis addendus est, maxime quia et tu de libro ejus, quem
scripsit adversus Manichaeos, in quarto volumine hujus operis tui
aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam peccati originalis per
unum intrantis in mundum, et per omnes homines transeuntis omnino non
pertinet. Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur, habens
suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichaei. Dicit ergo,
|
“non
esse substantiam, sed conversationem , quae de sola voluntate
contingat,”
|
|
non his qui contagium mortis antiquae prima nativitate
traxerunt, sed
|
“iis qui aegritudinem conversationis de voluntate
propria collegerunt,”
|
|
id est, jam majoribus ratione utentibus et
arbitrio voluntatis.
|
“Hanc conversationem ex accidenti venientem
facillime”
|
|
dicit
|
“posse ab aegrotantium voluntate separari.”
|
|
Dicit
etiam,
|
“si evenisset malum, ita ut non valeret ulterius a voluntate
removeri, id est, quamvis accidisset, si ita accidisset ut separari
ulterius a voluntate non valeret; merito dici posset, substantiale
quidem malum non esse, sed ipsam substantiam sine malitia quae
accidit, jam esse non posse. Si autem accessit,”
|
|
inquit,
|
“et
principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem; facile
potest malum a substantia separari, ut et subjecta voluntati substantia
munda possit per omnia possideri, ita ut nullius mali vel signa
remaneant.”
|
|
Ista ita recte dixit sanctus Basilius, ut etiam de ipso
malo, quod per Adam intravit in mundum, et per omnes homines
pertransiit, bene possit intelligi; quia et ipsum accessit naturae
humanae. Non enim sic erat primitus condita; et principium
accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem, sive mulieris quae
a serpente seducta est, sive viri ejus qui seductae ad peccandum
consensit uxori. Sed quod ait,
|
“facile posse malum a voluntate vel a
substantia separari,”
|
|
non humanae facile est voluntati, sed
misericordiae Dei. Quod adversus Manichaeos utique sufficit, qui
putant esse impossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait
sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam vel
naturam, malum a se posse facile separare; sed
|
“ab ea posse facile
separari:”
|
|
sic verba sua librans, ut et Manichaeos, contra quos
agebat, refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam non
extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Evangelium facile
est, quod hominibus impossibile est (Matth. XIX, 26), malum
quod nobis accidit, vel ex primi hominis, vel ex nostra insuper
voluntate, ita suae gratiae largitate consumet,
|
“ut subjecta
substantia voluntati,”
|
|
quemadmodum commemorasti dixisse Basilium,
|
“munda possit per omnia possideri, sic”
|
|
omnino,
|
“ut nullius mali
vel signa remaneant.”
|
|
Fiet hoc , et ipsa spes est indubitata
fidelium. Sed quando perficiatur, in promptu est catholicae fidei.
Tunc enim dicetur novissimae inimicae morti, Ubi est contentio tua?
ubi est aculeus tuus (I Cor. XV, 55)?
17. Item quod commemoras dixisse Basilium,
|
“Si castitas virtus
est, corpus vero substantialiter malum esset, impossibile erat castum
corpus inveniri; quia corpus turpitudinis, virtutis non fieret
corpus; cum autem sanctificatur, virtutis efficitur, et ita
communicat virtus corpori corpusque virtuti, per quam et templum
efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile
utique erat castitatem in corporibus inveniri: tumque demum naturae
corporum possemus malum substantiale deputare. Si vero usque eo
corporis merita processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale
indumentum pudicitiae suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur,
ac fieret thalamus Filii Dei, ut venientes Pater et Filius
habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et
ridendus Manichae sermo convincitur?”
|
|
quid potuit dici verius et
catholicae regulae congruentius ? Dictum est enim adversus
Manichaeos, putantes atque affirmantes , de gente tenebrarum, quam
malam naturam dicunt Deo bono coaeternam, habere originem corpora, et
esse etiam ipsa immutabilia mala: non adversus eos, qui tenentes veram
et vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et
aggravare animam confitentur (Sap. IX, 15); sed nec tale
primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper
futurum, sed incorruptione atque immortalitate mutandum, et nunc jam
esse incipere templum Dei, conjugali, vel viduali, vel etiam
virginali pudicitia decoratum: quando etsi caro concupiscit adversus
spiritum, sic tamen spiritus concupiscit adversus carnem (Galat.
V, 17), ut nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis arma
peccato (Rom. VI, 13).
18. Sed audi quod ad rem praesentem spectat, quid de peccato primi
hominis ad nos etiam pertinente dicat iste sanctus sine ulla ambiguitate
Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter
diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de graeco.
In sermone de Jejunio:
inquit,
|
“in paradiso lege
constitutum est. Primum enim mandatum accepit Adam: A ligno sciendi
bonum et malum non manducabitis (Gen. II, 17). Non
manducabitis autem , jejunium est, et legis constitutionis initium.
Si jejunasset a ligno Eva, non isto indigeremus jejunio. Non enim
opus habent valentes medico, sed male habentes (Matth. IX,
12). Aegrotavimus per peccatum, sanemur per poenitentiam.
Poenitentia vero sine jejunio vacua est. Maledicta terra spinas et
tribulos pariet (Gen. III, 17, 18). Contristari ordinatus
es, numquid deliciari?”
|
|
Et paulo post in eodem sermone, idem ipse:
inquit,
|
“decidimus de paradiso.
Jejunemus ergo, ut ad eum redeamus”
|
|
(Serm. 1). Haec atque
hujusmodi alia sancti Basilii si legisses, vel si lecta fideliter
considerare voluisses, nunquam profecto de litteris ejus ad offundendas
nebulas ignorantibus, ea quae nihil ad quaestionem quae inter nos
vertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses.
Audis quod isto non indigeremus jejunio, si homo jejunii legem non
fuisset in paradisi felicitate transgressus; et negas peccato illorum
hominum obnoxios caeteros nasci. Audis adjunctum,
|
“Non enim sani
indigent medico;”
|
|
et negas nos sanitatem, in qua creati sumus,
peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata
est in primum hominem peccatorem, Spinas et tribulos terra pariet
tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos
eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde
decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli
tunc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere?
19. Quid hinc plura? Vide jam utrum sufficiant tibi ex Orientis
partibus duo isti tam insignes viri, et tam clara praediti sanctitate,
et, sicut fertur, etiam carne germani . Sed dic non sufficere.
Habemus alios orientales episcopos quatuordecim, Eulogium,
Joannem, Ammonianum , Porphyrium, Eutonium, Porphyrium,
Fidum, Zoninum , Zoboennum , Nymphidium , Chromatium ,
Jovinum, Eleutherium, Clematium, quos uno loco simul inventos in
istum consessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio judices
praesederunt, cumque ut homines, nullo ex altera parte urgente
adversario putantes catholicum, tanquam catholicum pronuntiarunt.
Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt,
|
“quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et
quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante
peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam
aeternam;”
|
|
nullo modo inde nisi damnatus exisset . Quid enim vobis
prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte nescio cujus
perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant, et clara luceant?
Quis enim non videat, quomodo ista illi judices accipere potuerunt,
scilicet secundum catholicam fidem, quae ubique parvulos exorcizando et
exsufflando de potestate eruit tenebrarum; non sicut exponuntur, vel
potius componuntur a vobis? Et tamen dicere potuistis,
|
“Adae
peccatum non propagatione, sed imitatione laesisse genus humanum; et
infantes nuper natos non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante
peccatum, quod ille praecepti capax fuerit, isti adhuc non sint.”
|
|
His nebulis illud judicium se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc
nefas toto capite annuitis , et tot ab illo episcopos irrisos esse
ridetis. Sed numquid,
|
“infantes etiamsi non baptizentur, habere
vitam aeternam,”
|
|
ulla calliditate in aliud detorquere, vel ullis
foliis ficulneis operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non
potuit apud catholicos judices nisi damnare Pelagius: et quod
sentiebat, damnavit coram hominibus, damnari metuens ab hominibus.
Nam si hoc non sentitis, nobis utique consentitis. Sed quia nobis
non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc
orientales vos judices damnant , a quibus Pelagius damnari timens,
eos qui sentiunt ista damnavit, cum eis quos damnavit profecto
damnandus, quia id quod negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis
ejus anathematur, in litteris ejus invenitur. Sed nunc cum illo non
ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est? Ecce adsunt tot
judices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quae apud eos sunt
habita. Legitur objectum esse Pelagio,
|
“quod dicat infantes etiam
non baptizatos habere vitam aeternam.”
|
|
Legitur Pelagius eos
damnasse, qui hoc dicunt: neque enim illos judices aliter potuisset
evadere. Nunc ipse quid dicis? Habebunt vitam aeternam parvuli,
etiamsi non baptizati ex hac vita emigraverint, an non habebunt? Si
dixeris, Habebunt: Pelagii tui te verba damnabunt, et illi omnes a
quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris, Non habebunt: quaero
qua causa innocens imago Dei vitae privatione punietur, si nullum
peccatum ex humana propagatione contrahitur. Si vero contrahitur, cur
Manichaei dicuntur, qui hoc sentiunt, a quibus Pelagius damnatus
fuisset, nisi hoc se sentire finxisset?
20. Tu interim babes in conspectu, non solum Occidentis, verum
etiam Orientis episcopos. Nam qui nobis deesse videbantur, plures
Orientis invenimus. Omnes uno eodemque modo credunt, per unum
hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in
omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt (Rom. V,
12): qui modus hic est, ut peccato illius unius hominis primi omnes
nasci credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus abs te dicitur
: istos aspice, istis erubesce , istis parce, vel tibi potius, ne
rector et habitator illorum tibi forte non parcat. Si autem istos
Manichaeos esse non dicis, nec me poteris invenire cur dicas. Neque
enim me ob aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis,
cui omnes carnalis nativitas obligavit, nec inde quemquam nisi
spiritualis nativitas solvit, quod credunt credo, quod tenent teneo,
quod docent doceo, qnod praedicant praedico. Istis cede, et non me
caedes : acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo, si mihi per
eos fieri non vis amicus, saltem peto, ne per me illorum efficiaris
inimicus. Sed quomodo non efficieris, si in isto errore permanseris?
Quanto ergo melius, ut his accedas, ab illo recedes . Tantumno apud
te possunt Pelagius et Coelestius, ut a solis ortu usque ad occasum
tot ac tantos catholicae fidei doctores et defensores, antiquos et
nostrae aetati contiguos, dormientes et manentes, non solum deserere,
verum etiam Manichaeos audeas appellare? Miror si hoc aliquando ex
tuo poterit ore procedere, quod te tamen clamare pravitas tui compellit
erroris. Sed mirum si in facie hominis tantum intervallum est inter
frontem et linguam, ut in hac causa frons non comprimat linguam.
|
|