|
21. Sed quid mussites, novi. Dic jam, dic, audiamus. In
extremo tui operis de quo nunc agimus, id est, in quarti libri parte
novissima,
inquis,
|
“Constantinopolitanus
negat esse in parvulis originale peccatum. In ea quippe homilia, quam
de baptizatis habuit: Benedictus, inquit, Deus qui fecit mirabilia
solus, qui fecit universa, et convertit universa. Ecce libertatis
serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives
Ecclesiae sunt qui fuerunt in peregrinationis errore, et justitiae in
sorte versantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum
sunt liberi, sed et sancti: non tantum sancti, sed et justi: non
solum justi, sed et filii: non solum filii, sed et haeredes: non
solum haeredes, sed et fratres Christi: nec tantum fratres Christi,
sed et cohaeredes: non solum cohaeredes, sed et membra: non tantum
membra, sed et templum: non tantum templum, sed et organa Spiritus.
Vides quot sunt Baptismatis largitates: et nonnulli deputant
coelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem
honores computavimus decem. Hac de causa etiam infantes baptizamus:
cum non sint coinquinati peccato, ut eis addatur sanctitas, justitia,
adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint”
|
|
(Homilia ad Neophytos).
22. Itane ista verba sancti Joannis episcopi audes tanquam e
contrario tot taliumque sententiis collegarum ejus opponere, cumque ab
illorum concordissima societate sejungere, et eis adversarium
constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut
dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Joannes, de
Baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per
Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano
Innocentio, Carthaginensi Cypriano, Cappadoci Basilio,
Nazianzeno Gregorio , Gallo Hilario, Mediolanensi resistat
Ambrosio. Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi
atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage non
consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius.
Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta.
Quisquis in christiana fide vult labefactare quod scriptum est, Per
hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in
Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I
Cor. XV, 21, 22); totum quod in Christum credimus auferre
molitur. Omnino et parvulorum salvator est Christus; omnino, nisi
ab illo redimantur, peribunt, quoniam sine carne ejus et sanguine
vitam habere non possunt. Hoc sensit, hoc credidit, hoc didicit,
hoc docuit et Joannes. Sed tu ejus verba in vestrum dogma convertis.
Peccata dixit parvulos non habere, sed propria. Unde illos
innocentes merito nuncupamus, secundum id quod ait Apostolus, nondum
natos nihil egisse boni sive mali (Rom. IX, 11): non secundum
id quod ait, Per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi
(Id. V, 19). Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de
parvulis quod Joannes: quandoquidem ait,
|
“quod infans natus nihil
peccaverit, et quod ei remittantur non propria, sed aliena peccata”
|
|
(Epist. 64, ad Fidum). Comparans ergo eos Joannes majoribus,
quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo, dixit illos
non sicut verba ejus ipse posuisti,
|
“non
coinquinatos esse peccato,”
|
|
dum vis utique intelligi, non eos peccato
primi hominis inquinatos. Verum hoc non tibi tribuerim, sed
interpreti: quanquam in aliis codicibus eamdem interpretationem
habentibus, non
sed
legatur. Unde miror si
non aliquis ex numero vestro singularem maluit numerum scribere, ut
illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus, Nam judicium quidem ex
uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
justificationem (Rom. V, 16). Ibi quippe unum, non nisi
delictum vult intelligi; quo nolentes credi parvulos inquinatos, non
eos peccata non habere, quod ait Joannes, ne intelligerentur
propria; vel peccatis, sicut habet in aliis codicibus eadem
interpretatio, sed
dicere maluistis, ut
unum primi hominis peccatum veniret in mentem. Sed suspicionibus non
agamus, et hic vel scriptoris error, vel varietas putetur
interpretis. Ego ipsa verba graeca quae a Joanne dicta sunt ponam,
|
“DIA TOYTO KAI TA PAIDIA BAPTIZOMEN,
KAITOI AMARTEMATA OYK EKONTA:”
|
|
quod est
latine,
|
“Ideo et infantes baptizamus, quamvis peccata non
habentes.”
|
|
Vides certe non ab eo dictum esse
|
“parvulos non
coinquinatos esse peccato,”
|
|
sive
sed,
intellige propria, et nulla contentio est. At inquies,
Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans
in catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur, tali
quaestione nullius pulsabatur , vobis nondum litigantibus securius
loquebatur?
23. Nam vis audire quid etiam ipse de hac re apertissime dixerit?
Ecce etiam ipsum numero illi adjungo sanctorum . Ecce inter meos
testes, vel inter nostros constituo judices, quem putasti patronum
tuum. Ecce et ipsum dicturus es Manichaeum. Ingredere, sancte
Joannes, ingredere, et conside cum fratribus tuis, a quibus te nulla
ratio et nulla tentatio separavit . Opus est et tua, et maxime tua
sententia: quoniam in tuis litteris iste juvenis invenisse se putat,
unde tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur percellere et
evacuare sententias. Quod si vere tale aliquid invenisset, et quod
ipse sentit, te sentire claruisset; nunquam te unum, pace tua
dixerim, tot et talibus praeferre in ea causa possemus, de qua nunquam
fides christiana et Ecclesia catholica variavit. Sed absit ut tu
aliud saperes, et in ea tam praecipuus emineres. Dic ergo et tu
aliquid, unde iste juvenis confundatur et revereatur, quia quaerit
maculam meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid sentias
demonstravero, quaesiturus est et tuam. Dicit enim sensum esse
Manichaeum, credere parvulos indigentes esse Christi liberatoris
auxilio, ut a damnatione liberentur, qua ex peccato primi hominis
obligati sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognoverit, aut ipse se
corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen objiciet Manichaei.
Sed ut conferamus ei verum beneficium, falsum ejus non curemus
opprobrium.
24. Audi jam, Juliane, quid etiam Joannes cum caeteris
catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens:
|
“Quando enim
Adam peccavit,”
|
|
inquit,
|
“illud grande peccatum, et omne genus
hominum in commune damnavit, de moerore poenas luebat.”
|
|
Item de
resuscitatione Lazari:
inquit,
|
“cur usque ad
hoc mortalitas deliquisset, ut excussa de perennitatibus inferos
adamaret. Flebat Christus, quod eos qui immortales esse poterant,
diabolus fecit esse mortales”
|
|
(Homilia de Lazaro resuscitato).
Quid dici posset expressius? Quid ad ista respondes? Si Adam
grandi peccato suo omne genus humanum in commune damnavit, numquid nisi
damnatus parvulus nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista
damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa de
perennitatibus mortalitas inferos adamasse; quis mortalium non ad istam
culpam casumque pertineat , quo cecidit primus homo de vitae
perennitate, quam si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui
immortales esse poterant, fecit esse mortales; unde etiam parvuli
moriuntur, si obnoxii peccato primi illius hominis non sunt? Numquid
ergo, nisi per eum in quo omnes vivificabuntur, etiam parvuli de regno
mortis eruuntur?
25. Tractat idem Joannes in sermone quodam hujusmodi quaestionem,
cur bestiae vel laedant homines, vel interimant, cum sententia Domini
manifesta sit, qua eas homini subdidit, ut earum habeat potestatem
(Gen. I, 28). Quam quaestionem sic solvit, ut dicat, ante
peccatum omnes bestias homini fuisse subjectas; quod autem nunc
hominibus nocent, poenam primi esse peccati. Prolixa tractatio est,
ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid tamen inde oportet ut
ponam.
inquit,
|
“bestias, et pavemus: non
contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed
non hoc ostendit legem Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res
erant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subjiciebantur
domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto et ab honore. Unde
hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, videre quid eas
vocaret, et non resiluit Adam tanquam timens.”
|
|
Et paulo post:
inquit,
|
“signum, quod non fuerint homini ab initio
terribiles bestiae; secundum aliud isto manifestius, quae fuit ad
mulierem per serpentem disputatio. Si enim essent terribiles hominibus
bestiae, non utique mulier viso serpente mansisset; non accepisset
consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad
ipsum et expavisset et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat,
et non timet. Nondum enim erat timor iste: sed quia peccatum
ingressum est, ablata sunt ea quae honoris erant.”
|
|
Itemque post
paululum:
inquit,
|
“habebat ad Deum fiduciam,
terribilis bestiis erat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum
suorum jam pavet. Quod si hoc non est,”
|
|
inquit:
|
“tu mihi ostende,
ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiae: sed non
habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; et hoc tutelae
Domini est . Si enim mandato quod datum est, moto ab homine et
soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset immobilis, non
facile resurrexisset”
|
|
(Homilia 9 in Genesim). Nempe manifestum
est, sanctum Joannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum
hominem ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum,
quandoquidem omnibus terror communis est bestiarum: quae utique nec
infantibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Joannis,
nullo modo laederent, sive terrerent nisi essent veteris illius peccati
obligatione constricti.
26. Dic, Juliane, dic etiam istum (quid enim jam dubitas
dicere?) Manichaeum, qui tantam naturae, cujus innocentiam
defenditis, fecit injuriam, et propagationem damnationis asseruit.
Imo vero cohibe te ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et
corrige; et aliquando intellige, quomodo potuerit dicere Joannes,
parvulos non habere peccata; non quod peccato primorum hominum non
teneantur obstricti, sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem in
eadem ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti: aut si
legisti, nescio quemadmodum te potuit praeterire: aut si praeterire
non potuit, miror cur te non correxerit; si tamen aliquid apud te
valet Joannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco
ejus quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua
manendum putasti; utquid inde verba quaelibet inseruisti operi tuo?
An forte ut nos totum legere commoneres, et invenire unde tuas
deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid enim apertius, quam
id quod ibi dixit,
|
“Venit semel Christus, et paternis nos
cautionibus invenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium
obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accrevit”
|
|
(Homilia ad
Neophytos)? Audisne hominem in fide catholica et cruditum et
erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod
haereditarium nobis inhaesit, ab eis debitis, quorum per nostra
peccata fenus accrevit? Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur,
qui nondum propria debita contraxerunt, nec tamen a paterno chirographo
immunes esse potuerunt? Verba quippe ejus non interpretata sic
leguntur in graeco:
|
“ERKETAI APAX O KRISTOS,
EYREN EMON KEIROGRAFON PATROON, O TI
EGRAFEN O ADAM. EKEINOS TEN ARKEN
EISEGAGE TOY KREIOYS, EMEIS TON
DANEISMON EYXESAMEN TAIS
METAGENESTERAIS AMARTIAIS.”
|
|
Quae verbum e
verbo interpretata sic se habent:
|
“Venit semel Christus, invenit
nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium
induxit debiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis.”
|
|
Numquid
contentus fuit dicere,
nisi adderet,
Ut sciremus, antequam fenus peccatis nostris
posterioribus augeremus, jam illius chirographi paterni ad nos debitum
pertinere.
27. Lege etiam quemadmodum exponat idem ipse vir sanctus eumdem
ipsum Apostoli locum, ubi scriptum est, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum. Ibi enim luce clarius in hujus fidei catholicae
veritate versatur. Quod totum quia longum est huic operi intexere,
pauca inde contingam.
inquit,
|
“quoniam non ipsum
peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex
Adae inobedientia, hoc erat quod omnia contaminavit.”
|
|
Et paulo
post:
inquit,
|
“mors ab Adam usque ad Moysen, et in
eos qui non peccaverunt. Quomodo regnavit? In similitudine
transgressionis Adae, qui est forma futuri. Propterea et forma est
Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex
semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est
causa mortis, quae per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex
ipso sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor
justitiae, quam per crucem nobis omnibus condonavit.”
|
|
Alio loco in
eodem sermone:
|
“Ut cum tibi dixerit Judaeus,”
|
|
inquit,
|
“quomodo
unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere,
Quemadmodum uno inobediente Adam mundus damnatus est. Quanquam non
sint aequalia gratia atque peccatum, neque paria sint mors atque vita,
non aequalis Deus ac diabolus.”
|
|
Item post paululum:
|
“Sed non
quemadmodum delictum,”
|
|
inquit,
|
“ita et gratia. Si enim unius
delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia
unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Quod enim dicit,”
|
|
inquit,
|
“hujusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum unius
hominis; gratia, et Dei gratia, et non solum Patris, sed etiam
Filii, quemadmodum non amplius praevalebit? Multo enim hoc
rationabilius. Nam alium pro alio damnari, non valde videtur habere
rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius magis et
rationabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis
hoc.”
|
|
Itemque alibi in consequentibus:
inquit,
|
“ex
uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
justificationem”
|
|
(Rom. V, 12-16).
inquit,
|
“quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit
peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit
peccatum, sed etiam post illud introeuntia peccata.”
|
|
Et paulo post
de hoc ipso:
inquit,
|
“plura introducta sunt
bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed etiam omnia
reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in
justificationem.”
|
|
Et post paululum ait:
|
“Primo enim dixit quoniam
si unius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit
salvare. Post haec autem ostendit,”
|
|
inquit,
|
“quoniam non illud
solum interfectum est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua:
et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa justitia
est. Et non tantum solum profuit Christus, quantum nocuit Adam,
sed multo amplius atque magis .”
|
|
Post haec in eodem cum de Baptismo
ageret, interposuit verba Apostoli dicentis:
|
“An ignoratis,
inquit, fratres, quoniam quicumque in Christo baptizati sumus, in
morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per
Baptismum in morte. Quid est, in morte illius baptizati sumus? Ut
et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo
crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi
non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus:
nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit, Complantati
morti; sed, similitudini mortis (Rom. VI, 3-5). Mors
namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subjacet: sed haec quidem
carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera,
et haec”
|
|
(Homilia 10 in Epist. ad Romanos).
28. Numquid dubitare jam poteris sanctum Joannem tam longe esse a
sensu vestro, quam non recedit a sensu catholico? Numquid in ejus
disputatione, qua exponit Apostoli locum huic quaestioni quae inter
nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et caetera quae connexa sunt, alicubi
redolet quod vos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non
propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit
esse omnia, et sic illud distinguit a caeteris postea commissis
introductisque peccatis, quae vos dicitis ad imitationem, non ad
propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per
gratiam Christi dicat interfici ? Nonne de Baptismate Apostoli
verba, ubi ait, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte
illius baptizati sumus; sic exponit, ut dicat ita eum peccato mori,
qui baptizatur in Christo, sicut carne est mortuus Christus; quia in
morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo
peccato parvulus moritur, si originale non traxit? An forte non in
morte Christi parvuli baptizantur? cum Apostolus non dixerit,
Quidam; sed, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius
baptizati sumus. An quando baptizantur Baptismate christiano,
dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne vos episcopus
Joannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Baptismum eis
qui baptizantur in Christo, quod crux et sepulcrum fuit Christo, ut
quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intelligamus mortuos
esse peccato? Ecce cui viro, quam magno christianae fidei atque hujus
catholici dogmatis defensori, voluisti vestrum dogma supponere, quasi
dixerit,
|
“parvulos primi hominis non inquinatos esse peccato;”
|
|
cum
dixerit,
|
“eos non habere peccata:”
|
|
quae non eum intelligi nisi
propria voluisse, ejus tam multa testimonia tamque manifesta
declarant.
|
|