|
29. Quid te igitur adjuvit, quod Joannis Constantinopolitani,
tanquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum verbum
quasi ab eo praetermissum, velut acuta calliditate captares, et tot
verborum ejus quibus obruereris, tam ingentem tibi aggerem commoveres?
in tantum improvidus et incautus, ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum
de quo male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire
potuisti , adverteres sanctum Joannem Constantinopolitanum satis
evidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni
esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam verba ejus
interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adjuvari,
sequeris et dicis:
|
“Cum igitur liquido clareat hanc sanam et veram
esse sententiam, quam primo loco ratio, deinde Scripturarum munivit
auctoritas, et quam sanctorum virorum semper celebravit eruditio, qui
tamen veritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium
et gloriam de ejus suscepere consortio, nullum prudentum conturbet
conspiratio perditorum.”
|
|
Haec verba tua quo proficiunt, nisi ut
appareat, vel quomodo de hac causa scire neglexeris catholicorum
sententias sermonesque doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude
coneris circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum
Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam,
qua negatis peccato primi hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum
virorum semper celebravit eruditio? Non hoc istis tot tantorumque
sanctorum et eruditorum, quae commemoravi, testimoniis indicatur: imo
e contrario puto quod jam videas, quantum te opinio ista fefellerit;
si tamen non dolo agis atque id ante jam noveras. Sed ut melius de te
credam; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis,
quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi
spirituali regeneratione solvuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse
et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus: muta jam
istam mentem, obliviscere hujus erroris, et propemodum furoris, quo
in tot ac tales patres Manichaeum jacularis opprobrium. Si nesciens
hoc fecisti, cur non miseram respuis imperitiam? si sciens, cur non
sacrilegam deponis audaciam?
30. Convinceris undique: luce clariora sunt testimonia tanta
sanctorum. In quorum conventum te introduxerim conspice. Hic est
Mediolanensis Ambrosius, quem magister tuus Pelagius tanta
praedicatione laudavit, ut diceret,
|
“in libris ejus praecipue fidem
lucere Romanam, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus
enituit, ita ut ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum
reprehendere nec inimicus auderet.”
|
|
Hic est et Constantinopolitanus
Joannes, quem tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum in
hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione posuisti. Hic est
Basilius, cujus te verbis ad id quod nunc agitur non pertinentibus,
putasti aliquid adjuvari. Hic sunt et caeteri, quorum te movere
debeat tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico scribis,
|
“conspiratio perditorum.”
|
|
In Ecclesia catholica doctrinae sa nae
studiis claruerunt; spiritualibus armis muniti et accincti strenua
contra haereticos bella gesserunt; perfuncti fideliter suae
dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt.
dicis
me ipsum significans,
|
“qui in se summam praelii sitam
optat intelligi .”
|
|
Ecce non ego unus, sed tot ac tanti sancti
eruditique doctores, tibi pro me vel mecum, proque omnium nostrum et
tua ipsius, si sapis, salute respondent.
31. Non tibi, sicut calumniaris,
|
“solum populi murmur
opponimus:”
|
|
quanquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret,
quia non est talis quaestio , quae possit etiam cognitionem fugere
popularem. Divites et pauperes, excelsi atque infimi, docti et
indocti, mares et feminae noverunt quid cuique aetati in Baptismate
remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad
Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Jesum, id
est, etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, quo te
introduxi, conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis:
non solum filii, sed et patres Ecclesiae sunt. Ex illo numero sunt,
de quibus praedictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV,
17). Ex qua filii generati sunt, ut haec discerent; ejus patres
facti sunt, ut docerent.
32. Quid est quod vos gaudere jactas, quod ista veritas, quam tu
errorem putas, vel putari cupis,
|
“de tanta multitudine assertorem non
potest invenire?”
|
|
Quasi parva sit ejus assertio, quod in hoc fidei
firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe diffusa non a se
discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quorum aliquid
etiam litterarum inveniri potest, illustrisque doctrina est; en adest
assertorum ejus memorabilis et venerabilis, consessus atque consensus.
Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et
cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tanquam vinculis
alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit
baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata.
Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum
regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata.
Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplasto in germine sparsum, ut
peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato
esse omnem carnem, praeter illius, qui venit in similitudine carnis
peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege
natum esse, cujus vox est, Ego in iniquitatibus conceptus sum
(Psal. I, 7). Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati
fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari.
Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Jesum, nulla
terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate sensisse.
Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit, quod in
ejus vulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille
descendens vulnera ejus acerba curasset. Dicit, fuisse Adam, et in
illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit,
nos contagto maculari antequam nascimur, nec humanum conceptum esse
iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum,
et in delictis eorum nascimur; sed et ipse partus habet contagia sua,
nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Dicit, diabolum
feneratorem, a quo Eva maculata obnoxiae successionis usuris omne
genus defeneravit humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut
supplantaret virum, obligaret haereditatem. Dicit, Adam ita morsu
vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere claudicemus. Dicit,
per corporum viri et feminae commixtionem neminem expertem esse
delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus,
etiam hujusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus
Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari,
quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda
demersus est. Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem
biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit,
melius fuisse non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed
emendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bonis ad tristia
devolutos, et vult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus
ligni vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore justificet.
Dicit, venerandam esse nativitatem, per quam terrenae nativitatis
vinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari
maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur.
Dicit tibi sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati,
quoniam Eva noluit a ligno prohibito jejunare. Dicit postremo, nos
de paradiso decidisse, quia non jejunavimus, atque ut illo redeamus,
praecipit jejunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi,
Eulogius, Joannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonius,
Porphyrius alius , Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius,
Chromatius, Jovinus, Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non
absolvimus, nisi quia damnavit eos qui dicunt parvulos etiamsi non
baptizentur habere vitam aeternam. Jam tu responde, utrum Deus
justus nulli obnoxiam peccato imaginem suam privare vita possit
aeterna.
33. Postremo sanctus episcopus Joannes dicit, quem tu
honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque
laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis
suscepisse dixisti: etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande
peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in
Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa
mortalitas inferos adamavit; et quia eos qui immortales esse poterant,
diabolus fecit esse mortales. Dicit, ante peccatum hominis omni modo
bestias homini fuisse subjectas; posteaquam vero peccatum illud
intravit, coepisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum
illud primi hominis intelligi voluit ad omnes homines pertinere; ubi
quis non videat esse consequens, ut nulla bestiarum parvulos laederet,
nisi et ipsos illius peccati vinculo nativitas carnalis obstringeret?
Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere voluisti, quod
nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit
Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli
locum in quo tota ista causa consistit, ubi scriptum est, Per unum
hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12), et caetera
huic sententiae cohaerentia. Nec in tam prolixa sua disputatione quod
dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines,
sed imitatione transisse: imo e contrario quam se res aliter habeat a
coepiscoporum suorum sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit
enim, omnia peccato primi hominis esse contaminata: et ne hoc non
generatione carnali, sed imitatione morali factum putetur; dicit,
Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso
nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa
mortis, quae per cibum inducta est; ita et Christus iis qui ex ipso
sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiae,
quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, Judaeum negantem virtute
unius Christi mundum posse salvari, de ipsius primi hominis peccato
refutandum, quo uno inobediente damnatus est mundus. Dicit, non
valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen
factum esse per Adam: unde magis persuadet esse credendum, quod
decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod
impletur in Christo. Quis autem non videat, si peccatum primi
hominis non propagatione, sed imitatione per omnes homines
pertransiit, neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato,
quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua
voluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo
primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse
peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quae dici
possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagatione
pertransiit: et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut
secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio,
quam nocuerat generatio. Sic enim exponit quod dictum est: Et non
sicut delictum, ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in
condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Id. V, 16). Qua sententia, imitatio illa vestra, quod est
novitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente,
et Joanne episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso
Baptismo, exponens quod ait Apostolus, Quicumque baptizati sumus in
Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Id. VI, 3), nihil
esse aliud in morte Christi baptizari, quam peccato mori, sicut ille
mortuus est carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo non
baptizentur, aut si baptizantur, in morte ejus baptizentur; ac sic
peccato ipsi quoque moriantur, et quia non habent proprium, ab alieni
illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est,
contaminatione mundentur.
34. His tot ac tantis molibus virorum sanctorum doctorumque
vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum assertorem de tanta
multitudine invenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum
catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum
Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui graeco
et latino, insuper et hebraeo, eruditus eloquio, ex occidentali ad
orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Litteris
sacris, usque ad decrepitam vixit aetatem : omnesque vel pene omnes
qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica
scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam.
Qui cum exponeret Jonam prophetam, apertissime dixit, quod etiam
parvuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii (In cap. 3).
Itane tuum sic amabis errorem, in quem juvenili confidentia et humano
lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicae unitatis et veritatis
sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei
concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae
religionis summa consistit, non solum dissentire, sed eos audeas
Manichaeos insuper nuncupare? Quod si non facis, nec mihi hoc juste
facis, quem cernis in eadem causa disputationibus meis, quibus
adversus me ferociter irritaris, illorum secutum fuisse vestigia. Si
autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi quia de
peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tenent teneo, quod
praedicant praedico; quis te non videat in me apertum jactare
convicium, de illis occultum quidem, sed tamen simile habere
judicium? Et tamen consideratis, ut alia taceam, vel Joannis
episcopi verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quae
verba in eo sermone, unde quod vovoluisti protulisti, invenisse te
credo; vel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae
nullus potest expers esse peccati, quae in meo libro legisti, sed in
tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua,
erubescit coram Deo mens tua.
35. Ego quidem pro dilectione quae mihi est erga te, quam Deo
propitio quibuslibet conviciis absit ut de medullis mei cordis
exstirpes, mallem, fili Juliane, ut juventute meliore atque fortiore
te vinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis
tuam, qualiscumque sit, quoniam tua jam facta est, praevalere
sententiam, potentiore pietate superares; et sicut Polemo, luxuriae
coronis sensim capite detractis eisque abjectis, manum pallio
subdidit, os et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum totum se
illi, ad quem deridendum venerat, discipulum tradidit; sic et tu
loquentibus tibi tot venerabilibus viris, maximeque episcopo Ambrosio
in integritate catholicae fidei etiam tui mali doctoris et deceptoris
ore laudato, et episcopis Basilio et Joanne, quos tu quoque in
sanctis eruditis veridica attestatione posuisti, tanquam coronas
ebriosorum abjiceres laudes Pelagianorum, quibus tanquam magnus eorum
defensor extolleris; et stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum,
non tanquam pallio pudoris absconderes, sed tanquam manu emendatiore
confringeres; tuumque pectus veritate complendum, non Platonico
Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius in eis ipsi
Domino Christo, non velut qui nunc primum veneris, traderes, sed
velut qui recesseras, redderes. Quod si tibi consilium meum
displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, quae
majora vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo: et si, quod
abominor, in hac pravitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum
habebo, et pro me coelestis mercedis augmentum, et de te misericordis
doloris aculeum.
|
|