|
36. Sed quoniam jam ostendi, quot et quales et quantos viros fidei
catholicae defensores atque doctores falsos facias Manichaeos; audi
jam parumper, inerudita temeritate quantum veros adjuves Manichaeos.
Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse
promisi. Manichaei, quod etiam te satis nosse indicasti, duas
naturas, unam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se adversis
coaeternisque principiis, vanitate sacrilega nefandi erroris inducunt.
Contra quos catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam
praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius
ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum est, atque
incommutabili bono universam conditam dicit esse creaturam, naturasque
omnes bonas, quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas,
ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse
sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura
sit, in quantum natura est, bonum sit.
37. Quaerunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus, Ex
bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur
inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet
intelligamus non esse naturas, sed vitia naturarum: tamen simul
intelligimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non
posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cujus
defectum, nisi alicujus sine dubitatione naturae? Quia et ipsa
voluntas mala, nonnisi alicujus voluntas est profecto naturae. Et
angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest esse nullius
voluntas, quando est voluntas. Et tantum valent eadem voluntates, ut
earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Nam si quaeratur,
qualis sit angelus vel homo malae voluntatis: rectissime respondetur,
Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate mala, quam ex
natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia et bonitatis et
malitiae capax: bonitatis capax est, participatione boni a quo facta
est: malitiam vero capit non participatione mali, sed privatione
boni, id est, non cum miscetur naturae quae aliquod malum est , quia
nulla natura in quantum natura est, malum est; sed cum deficit a
natura quae summum atque incommutabile est bonum; propterea quia non de
illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem habere
posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si
de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter
bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus
defectus a bono, non indicat a quo factae sunt, sed unde factae sunt.
Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest
auctorem habere quod nihil est.
38. Quapropter sicut adversatur catholicae fidei Manichaeus, hoc
est, fidei veritatis veraeque pietatis , qui bonum et malum sic inter
se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat
fieri malam , ipsumque defectum ejus esse malum ejus, sed potius ipsum
malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio
sempiternam; eamque appellat corpus et spiritum; corpus videlicet unde
spiritus operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita hunc
adversarium fidei dici non potest quantum adjuvet, qui mala ex bonis
oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus, Arbor
bona fructus malos non facit: cum ille magister Deus, non utique
naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo loquebatur,
existat; sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera,
quae nec bona voluntatis malae, nec mala possunt esse voluntatis
bonae. Hoc est enim quod ait, Arbor mala fructus bonos non facit,
et arbor bona fructus malos non facit (Matth. VII, 18):
tanquam diceret, Nec opera bona voluntas mala, nec mala opera facit
voluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si
quaerantur origines; quae occurrunt, nisi naturae, quas bonas Deus
condidit? Ac per hoc ex bonis orta sunt mala, non ex bonis
voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates malae. Quid
ergo sic optat audire Manichaeus, sicut ex bonis mala esse non posse,
ut quoniam negari non potest esse mala, nihil restet nisi ut ex malo
sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant
originem suam mala naturam mali, quae sine initio semper fuerit, et
sint duae naturae, una boni, altera mali? Necesse est enim ut aut
nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si
dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo, Libera nos a malo
(Matth. VI, 13). Si autem dixerimus, non oriri mala nisi ex
malis, Manichaea pestilentia triumphabit, totumque vastabit, et
ipsius Dei tanquam mutabilem naturam malae naturae commixtione
violabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur: quia si
hoc negaverimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur.
39. Tu itaque ubi dicis,
|
“Cum secundum sententiam Evangelii, ex
fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit
bonum esse conjugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definit:”
|
|
vis utique arborem bonam conjugium deputari, de qua velut fructum malum
nasci non vis hominem contagio peccati originalis obstrictum; nec vides
necesse tibi esse adulterium constituere arborem malam, si conjugium
est arbor bona. Ac per hoc, si de conjugio qui nascitur, conjugii
fructus est, et ideo debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur
ex arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non debeat
nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala: quoniam
Dominus nec a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos,
divina auctoritate definit. Ut ergo hinc exeas, quia nec de adulterio
dicis hominem nasci posse cum vitio, negabis adulterium esse arborem
malam, ne ille qui secundum te sine vitio de adulterio nascitur,
contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore
videatur. Nega ergo etiam conjugium esse arborem bonam, et errasse te
ut hoc diceres confitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci
hominem, qui per adulterinum concubitum gignitur. Unde igitur?
inquis,
|
“humana, quae in adulteris quoque Dei opus est,
non ipsorum.”
|
|
Cur ergo eodem modo non intelligis, nec de conjugio
nasci hominem, qui per concubitum gignitur conjugalem; sed de natura
similiter humana, quae in conjugibus quoque Dei opus est, non
ipsorum: atque ita bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes
trahunt de vitio naturae; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum,
quod bonum nascentes trahunt de institutione naturae? Tu autem
intelligis arborem bonam, non quam Christus intelligi voluit, id
est, hominis voluntatem bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum
vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt haec opera Dei, malum
inde non posse dicis existere, quia malum fructum bona arbor non potest
facere. Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit pro suo
dogmate Manichaeus, quem verbis istis tuis sic adjuvas, ut nihil
magis optet audire, quam mala ex bonis esse non posse. Hoc enim
accepto, infert et dicit tibi: Si malum esse non potest ex bono,
unde erit, nisi ex malo? Neque enim mala per se ipsa repente auctore
nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non
posse, ne contra Evangelii sententiam arbor bona faciat fructus
malos. Remanet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quae
potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse fateris existere.
40. Placetne tibi jam mutare sententiam, quam non Manichaeis
favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adjuvandam Manichaeorum
pestilentiam protulisti? Quomodo enim diceret Christus, Aut facite
arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et
fructum ejus malum [Matth. XII, 33] (quandoquidem hoc dicebat
hominibus, quos ipse creaverat), si ex ejus opere bono, quod est
homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam
constituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum, vel naturam;
et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum
nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ei qui dixit, Arbor bona
fructus malos non facit: cum scias ex angeli et hominis naturis bonis,
quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis
parentibus fecerat, non fructus malos, sed ipsas malas arbores
exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem Jesus
et Manichaeos vincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest
utramque arborem facere; et te vincit, quia ex natura bona potest mala
arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichaeorum
suffragium dicis,
|
“mala ex bonis esse non posse;”
|
|
ut nisi ex natura
mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse
potuisse.
41. Neque enim uno tantum loco, ubi ex Evangelio arborem bonam
commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista
perversitate suffragatus es Manichaeis: sicuti est illud, ubi rursus
dixisti,
|
“Trahi peccatum per naturam non potest, quia per opus Dei
opus diaboli transire non sinitur.”
|
|
Ad quod tibi ego respondeo,
Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei
transire non sinitur? Quis enim dubitet pejus esse ut illic maneat,
quam ut illinc transeat? Quaeris fortasse, quomodo opus diaboli
maneat in opere Dei. Noli alibi quaerere, ipsum diabolum recole.
Opus Dei est, natura utique angelica: invidia vero opus est ipsius
diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est
igitur quod dixisti,
|
“Opus diaboli per opus Dei non transire,”
|
|
ubi
perspicis et manere. Manichaeus autem quantas tibi gratias agat,
itane nondum respicis? nondum expergisceris? Laborat enim
Manichaeus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse,
ut, quod ipse vult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic
tu mirabilis ejus adjutor,
inquis,
|
“Dei malum
transire non sinitur:”
|
|
ut ille tota facilitate concludat, multo minus
inde oriri posse, per quod nec transire permittitur.
|
|