|
31. Sed jam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut
possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole
sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone, cum hic
viverent, verum etiam scriptis, quae posteritati relinquerent, fidem
catholicam strenue defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus
dicitis: Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci.
Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate
peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatis trahere
originale peccatum. Si justus est Deus, non potest in filiis
parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria.
Si perfectae justitiae capax est humana natura, habere non potest
vitia naturalia. Ad haec nos dicimus, et Deum esse hominum
creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et
per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et justum esse Deum; et
perfectae justitiae capacem humanam esse naturam: et tamen cum haec
omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae
trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur
in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum,
qui et hoc asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa
quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut
hoc falsum sit, quia vera sunt illa. Tales quippe ac tanti viri
secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et
hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi
argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam quod
ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur. Sed nunc
auctoritate primitus eorum vestra est contumacia comprimenda, ut a
praesumptionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales
homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut
aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum
creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem
fieri peccatorum, Deum esse injustum, nullam spem nobis remansisse
virtutis perficiendae, quae omnia vel aliquid eorum nefas est opinari:
ausus praecipites refrenetis, et tanquam ex furore resipiscentes,
incipiatis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere
veritatem.
32. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et
hominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo
peccatum, generationis obnoxiae vinculis non teneri. Omnes autem
homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia
concupiscentiae voluptate concreti, prius subirent contagia
delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducerent. Ipsamque
concupiscentiam tanquam legem peccati in corpore mortis hujus, legi
mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam, non solum quicumque boni
fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc
ut per Christi gratiam caro animae subjugata, in concordiam
revocetur: quorum duorum, quae primitus sine peccato creata sunt, ex
primi hominis transgressione facta discordia est Et quis haec dicit?
Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos
usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctoris
testimonio praedicatus, ut diceretur, quod ejus fidem et in
Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est
reprehendere. Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam
corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem.
Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus
institutum, et pudicitia conjugali sanctam ejus copulam praedicavit.
Qui neminem dixit justificari a peccato, nisi cui fuerint per
Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit juste justum Deum. Qui
perfectionem hominis in virtute atque justitia absit ut impediat
desperando: sed eam tamen perfectionem cui nihil adjiciendum sit, in
alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac
autem vita humanam justitiam in quadam militia belloque constituit, non
solum adversus aemulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras
cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos dejicere, vel
penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem
dicit, cujus utique natura sicut primitus condita est, nobiscum
concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata,
suo nobiscum languore confligeret. In hoc bello ille vir sanctus monet
nos saeculum effugere, et in ea fuga quanta sit difficultas, imo
impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua
quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed
eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere
talem describit cum vitiis mortuis nos habere conflictum, ut non quod
volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis
peccatum nobis reluctantibus operari, redivivas plerumque resurgere
voluptates: luctandum nobis esse adversus carnem, adversus quam
luctatus est Paulus quando dicebat, Video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae. Praecipit ne carni nostrae confidamus,
ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet, Scio quia non habitat in
me, id est, in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere
autem bonum non invenio (Rom. VII, 23, 18). Ecce quantam
nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles,
et Ecclesiae fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum
est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quae multa,
nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum
et perditionem (I Tim. VI, 9)? quae utique perpeti, eisque
non consentire, certamen est, conflictus est, pugna est. Quorum
pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturae
adversus vitium, jam mortuum, sed adhuc sepeliendum, id est, omnino
sanandum? Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate,
sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et
multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo
resistimus, sicut etiam hic vir fatetur; nisi quia mortuum est in eo
reatu quo nos tenebat, et donec sepulturae perfectione sanetur,
rebellat et mortuum? Quamvis jam non eo modo appelletur peccatum, quo
facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod
rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adjuvet nos gratia Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum
rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet.
|
|