|
33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est vita humana super
terram (Job VII, 1), non ideo sine peccato non sumus, quia hoc
quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi
mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim
ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc
malum, si ei nunquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo
rebellante, etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in
his contrahimus unde quotidie dicamus, Dimitte nobis debita nostra
(Matth. VI, 12). Sicut conjuges quando modum generationi
necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut continentes,
quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur,
non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut
oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde
rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum
vocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit
Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius,
Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam,
regenerandus in Christo, mortuus in Adam, vivificandus in Christo,
ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro
concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit
adversus carnem (Galat. V, 17). Quid ergo mirum est, si
renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo
renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur?
Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli eamdem
materiem vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum
peccatum, in posteros propagatione trajectum. Etiam hujus mali
reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem justus,
si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati
trahentibus irrogaret, magis appareret injustus. Justitiae vero
perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum omnium
plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam
catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum
pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus,
Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius,
Innocentius, Joannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis
nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus
vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione
sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante
legi mentis virgo concepit.
34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas ,
tanquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si judicum
premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si
verae, quam dicis, rationis tuba, a te scilicet magno tubicine
inflata, si auditorum arma circumstantium et tibi faventium
concreparent? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione
certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis
ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur,
quasi me ante Pelagianos judices tecum constituas, quibus plaudentibus
tibi liceat exaltare tanquam tubam vocem tuam, et praedicare contra
catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis
liberantur a malo, communem tibi et illis novitiae hujus impietatis
errorem. Tales judices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex
parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo
judicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut
absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At
ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos
judices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos
tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito
tuae offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in hac nostra
disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui nunquam fuerunt aut
non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur
incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta
Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis et Aristotelicis
et Zenonicis aliisque hujuscemodi, vel graecis vel latinis, quanquam
et istis aliquos eorum, verum omnes sacris Litteris eruditos,
nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum
sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis
timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et
sancta templa construxit; qui tunc de ista causa judicaverunt, quando
eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel adversari vel favere
potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac
quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris
tuis ponis, Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod
Coelestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod
terrore ab hominibus extorqueamus assensum. Certe ipse dixisti, quod
omnes judices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat.
Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas
ejus, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum
et si tales non fuerunt in his causis, quas ad delatas et inter partes
cognitas, cum hic viverent, suo judicio finierunt; ad hanc tamen
causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas
nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt, vel inimicitias
exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos
miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod
didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis
tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos judices aliquid agebamus, et
apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos eis noti fueramus, et
eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Nondum vobiscum
certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.
35. Dicis,
|
“me, si sub potestate judicum premerer,”
|
|
quales tibi
ipse componis,
|
“non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem;
cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem.”
|
|
Ego
plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim
tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod et
nunc jam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias.
Ego a Pelagianis ad istos: tu ab istis ad quos? An quia
|
“non
numerandas, sed ponderandas”
|
|
censes
et addis
(quod quidem et ego verum esse consentio),
|
“ad aliquid inveniendum
multitudinem nihil prodesse caecorum,”
|
|
etiam istos caecos dicere
audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies usque adeo
tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius,
Coelestius, Julianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius,
Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre
mihi videor verecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua
sanitatis), et quodam modo audio vocem tuam. Respondes, Absit ut
audeam caecos istos viros vel cogitare, vel dicere. Eorum ergo
appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed
non sunt leves, ut eas dedigneris appendere; imo tam sunt graves, ut
te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es,
|
“me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum
metu, conscios nominare?”
|
|
36. Dicis,
|
“in causa judicandi, amoto strepitu turbarum, de omni
ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administrantium,
sive praefectorum , ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed
eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio,
eruditio, libertasque sublimat.”
|
|
Ita vero est, ut dicis: sed nec
ego te ullius mutitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio
Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam
multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt,
sicut divinitus adjuvantur, vana vestra argumenta confutant . Unde
absit a me ista, quam mihi objicis, arrogantia,
|
“ut me istam causam
contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer.”
|
|
Quod cum tu inter
Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere,
|
“majoris tibi
esse apud Deum gloriae, destitutam veritatem tueri;”
|
|
multum abjecti
et vere destituti sunt, multumque abs te pendent , si hanc
intolerabilem arrogantiam esse non judicant, qua te etiam ipsis
Pelagio scilicet et Coelestio, vestrum omnium doctoribus anteponis;
quasi et illi jam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam
tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non
numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis judicibus
Palaestinis, qui haeresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt,
quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem
episcopos jam defunctos et unum presbyterum tibi hujus causae opposui
judices, qui de illa cum hic viverent judicaverunt. Si vestra
consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum
episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et
presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia
Pelagium Coelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra
Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae
dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius , et vide utrum
tales facile possis judices invenire. De illo autem sancto
presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia
laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et
necessariis litteris adjuvaret, non solet Pelagius jactitare, nisi
|
“quod ei tanquam aemulo inviderit.”
|
|
Sed nolo ex hoc tibi videatur de
istorum numero judicum retrahendus. Non enim ejus sententiam posui,
quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem:
sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium,
antequam vestra damnabilia dogmata pullularent.
37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid
Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius,
et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Joannes,
|
“de
plebeia faece sellulariorum,”
|
|
sicut Tulliane jocaris,
|
“in vostram
invidiam concitati sunt?”
|
|
Numquid
numquid
|
“scholastici
auditoriales?”
|
|
numquid
|
“nautae, tabernarii, cetarii, coqui,
lanii?”
|
|
numquid
|
“adolescentes ex monachis dissoluti?”
|
|
Numquid
postremo
|
“de qualiumcumque clericorum turba”
|
|
isti sunt, quos urbana
exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis,
|
“quia non
possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus judicare?”
|
|
Quasi tu, qui maxime quereris
|
“examen vobis et episcopale judicium
denegari,”
|
|
Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de
subjecto et his quae sunt in subjecto contra originale pecccatum
dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves,
sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in
quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona judici
tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex
toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot
sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis
excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates
temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire
judicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus
atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in
locum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit
ad homines. Quanto tibi essent isti judices optabiliores, si teneres
catholicam fidem; tanto tibi sunt terribiliores, quia oppugnas
catholicam fidem: quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt,
cujus lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra
inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini ,
apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta
Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus,
nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit;
et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam
seduxit astutia sua, sic et mens ejus corrumperetur a castitate quae
est in Christo (II Cor. XI, 3), catholicae fidei virginitate
insidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tanquam caput
colubri calcavit, obtrivit abjecit. His igitur eloquiis et tanta
auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis Dei misericordia
donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod
abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna
stultitia, perduraveris; non tu judices quaesiturus es, ubi causam
tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles
catholicae veritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium,
Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Joannem,
Innocentium, Hieronymum, caeterosque socios ac participes eorum,
insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae dominica
cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt.
Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam,
sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te
defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos
etiam ipsum defenditur Evangelium.
|
|