|
1. Nunc jam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui
dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas
ingenti gloria tractaverunt, tua, Juliane, Domino adjuvante,
machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem
de originali sensisse peccato; hoc enim jam in primis hujus operis
partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis viris, Ecclesiae
sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me
cupis apud imperitorum decolorare judicia, eos qui catholicam fidem
contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed
nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis ne hominum prima nativitas
originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda
sanctorum. Quos oportet ut populi christiani vestris profanis
novitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam vobis.
2. Haec sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda
vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos
expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim,
|
“Nos asserendo
originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem,
damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti universa peccata, Deum
crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere.”
|
|
Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci
parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo,
nisi renascantur in Christo.
dicitis
|
“si
ex hoc vulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita
est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde
damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur
in Baptismo, si aliquod in baptizatis conjugibus remanet malum, ex
quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum
baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo
crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus
remissa fuerant, traxit aliena? Nec virtus, cui vitiositas
intelligitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata
vitia incredibile est posse consumi: quae jam nec vitia deputanda
sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est.”
|
|
3. Haec si fideli diligentia quaereretis, nec ea quae catholicae
fidei veritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis
audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et
revelata sunt parvulis (Matth. XI, 25), nutriti Christi
gratia veniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam
profecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit
autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo (Psal. XXX,
20). Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est,
Nisi credideritis, non intelligetis (Isai VII, 9, sec.
LXX): nec diabolum, sed Deum verum et vere bonum, esse hominum
conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis
hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu sancto,
sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam
naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur
proprium nuptiarum a quolibet vitio naturarum. Nec ullius reatum
remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione
solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso
constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus,
cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque
iniquus aut infirmus ostenditur, si jugum grave super filios Adam, a
die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturae in
matrem omnium (Eccli. XL, 1), sub quo jugo imago ejus
atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente
peccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est
desperanda virtutis, per ejus gratiam, qui ex origine vitiatam mutare
potest et sanare naturam.
|
|