|
4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque
argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione
adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim
testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum
percuti et dejici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum
singula proferentur, tantum percutietur atque dejicietur, sive unum
eorum, sive duo, sive plura, sive omnia, sicut valuerit quod
proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit
beatus Ambrosius,
inquit,
|
“Dominum Jesum salus
ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit justus esse , cum
generatio omnis erraret, nisi natus ex virgine generationis obnoxiae
privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus
conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L,
7), dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam
justum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis
vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat
mors. Veniat solus justus in conspectu Dei, de quo jam non cum
exceptione dicatur, Non peccavit in labiis suis (Job I, 22);
sed, Peccatum non fecit”
|
|
(I Petr. II, 22). Huic dic, si
audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus
commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex
virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus caeteris ex
Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum
diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine
peccato natum solum dicit virginis filium. Istum negatorem
percipiendae criminare virtutis, qui asserit ingenerari vitia generi
humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod adversus me in
primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque dixisse,
|
“Nec
peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati
sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent vivere, nec suae
repugnare naturae.”
|
|
Haec omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio,
quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter
objectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Baptismatis
sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum
Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus
relaxavit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loqueretur, non
de baptizatorum propagine loquebatur.) Porro si sanctus Ambrosius
non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias
damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed ex his
potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est,
totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et
honorant in sui gradus bonitate conjugia, nec hominem perfecte
justificari posse desperant: haec interim tria vestra argumenta tanti
illius viri auctoritate subversa sunt, nec ulterius objicienda sunt
nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui
neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit,
neque justitiae perfectionem in natura hominis desperavit.
|
|