|
5. De duobus vero residuis argumentis vestris, quae ad Baptismum
pertinent, mox videbimus quid ille vir senserit, et quomodo vos
ingenti mole auctoritatis obtriverit . Dicit enim in libro contra
Novatianos:
|
“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus
in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, Ecce enim in
iniquitalibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait, Quis me
liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Christi
autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo
crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi
erat ante colluvio per culpam”
|
|
(Lib. 1 de Poenit., cap. 3).
Hic sane omnia simul vestra argumenta subversa sunt. Si enim omnes
homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: cur mihi
ex hoc objicis, quod dicam diabolum hominum creatorem, cum hoc dicere
me videas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non
dixit? Si quoniam hominis ortus in vitio est, ideo dicit David,
Ecce enim in iniquitalibus conceptus sum, et in delictis peperit me
mater mea; nec accusat vox ista nuptiate consortium, sed originale
peccatum: cur me damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non
audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascimur, et
ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis erat,
sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? jam tandem
perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intelligi
Apostolum? Ipsius ergo interior homo cum condelectaretur legi Dei,
videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et
propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne
non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, faciebat bonum;
sed malum quod oderat, hoc agebat (Rom. VII, 15-24). En
tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem
projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4), sic a cordibus
eorum quos decipere coeperatis, si haec voluerint deposito studio
contentionis cogitare, projecta est. Numquid enim Paulus apostolus
non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum,
vel ignorantiae, vel scientiae remissum non fuerat peccatorum? Unde
ergo talia loquebatur, nisi quia id quod dixi in libro meo, cui te
respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati,
quae in membris est corporis mortis hujus, et remissa est regeneratione
spirituali, et manet in carne mortali: remissa scilicet, quia reatus
ejus solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem,
quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles. Hoc est
omnino quod funditus subruit haeresim vestram. Quod usque adeo videtis
et timetis, ut non aliter ex his apostolicis vocibus exire conemini,
nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius
Apostoli accipiendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub
gratia positi cujuspiam Judaei, contra quem suae malae conversationis
consuetudo pugnaret: quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in
Baptismo, et non adversus eam confligant etiam baptizati, tanto
fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis ejus,
cujus gratia adjuvantur, ne in tali certamine superentur. Quod si
attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa etiam
vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in
reatu, et maneat in actu. Neque enim nihil in homine agitur, quando
concupiscentiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis
inquietatur. Sed tamen non propter vim consuetudinis appellabat carnem
suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit
Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio
est. Hujus vitii reatum jam sibi in Baptismate fuisse dimissum
dubitare non poterat, sed contra ejus inquietudinem pugnans, primum ab
eo vinci subjugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu
pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat, Miser ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25):
sciens ejus gratia nos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab
ejus originali reatu spirituali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod
in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus , experiuntur in
se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non
impudentissimi laudatores.
6. Denique dicit etiam victoriosissimus Cyprianus in epistola sua de
Oratione dominica:
|
“Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et
in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis
pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus
e coelo, ipsi terra et coelum sumus, et in utroque, id est in corpore
et in spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et
spiritum colluctatio, et discordantibus adversus se invicem quotidiana
congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus; dum spiritus coelestia
et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo
petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et
in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est
anima servetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua voce
declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi; ut non quae
vultis illa faciatis”
|
|
(Galat. V, 17). Vide quemadmodum
instruat baptizatum populum doctor egregius: (quod ad baptizatum enim
pertineat oratio dominica, quis christianus ignoret?) ut humanam
incolumitatem salutemque naturae in hoc esse intelligant constitutam,
non ut caro et spiritus, tanquam inter se naturaliter inimica, sicut
Manichaeus desipit, separentur; sed potius tanquam ex vitio
discordiae sanata concordent. Hoc est enim liberari a corpore mortis
hujus, ut vitae fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte
moriente; fine discordiae, non naturae. Unde dicetur etiam illud,
Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 55)? Quod non in
hac vita perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola de
Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere
dissolvi et esse cum Christo, ut nullis jam fieret peccatis et vitiis
carnis obnoxius. Quam vero vigilanter adversus illud dogma vestrum,
quo in vestra virtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit?
Sic enim docet, petendum id potius a Domino, quam de propriis
viribus praesumendum, ut inter carnem ac spiritum non humana virtus,
sed gratia faciat divina concordiam: consonans omnino Apostolo
dicenti, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum.
7. His et sanctus Gregorius attestatur dicens: Anima namque cum in
laboribus fuerit et in angustiis, cum hostiliter urgetur a carne, tunc
ad Deum refugit, et cognoscit unde debeat auxilium poscere. Ac ne
quisquam in his verbis episcopi Gregorii hostiliter urgentem carnem,
tanquam ex contraria natura mali, secundum Manichaeorum insaniam
suspicetur; etiam ipse vide quemadmodum suis fratribus et condoctoribus
concinat, docens non ob aliud adversus carnem spiritum concupiscere,
nisi ut suo utrumque revocetur auctori post gravissimum in hac vita rei
utriusque conflictum, in quo laborat omnium vita sanctorum. In libro
quippe Apologetico:
inquit,
|
“verberum nondum
facio mentionem, quibus intra nosmetipsos propriis vitiis ac
passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis
humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc
etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium
illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus, coeni sui fetorem venis
capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris
nostris, legi spiritus repugnante; dum imaginem regiam, quae intra
nos est, captivam ducere studet: ut spoliis ejus cedat, quidquid
illud est quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis
influxit: unde vix aliquis fortasse longa se et districta regens
philosophia, et paulatim nobilitatem animae suae recolens, naturam
lucis quae in se est humili huic et tenebroso luto conjuncta, revocet
ac reflectat ad Deum: vel si certe propitio Deo agat, utrumque
pariter revocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat
sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degravantem
materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare”
|
|
(In
Apologetico primo de sua fuga). Agnosce, fili Juliane, consonas
catholicas voces, et ab eis desine dissonare. Cum dicit beatus
Gregorius, Intra nosmetipsos propriis vitiis ac passionibus
impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus
et corporis mortis urgemur; baptizatus loquitur, de baptizatis
loquitur . Cum dicit, lege peccati quae est in membris nostris legi
spiritus repugnante; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur.
Christianorum est ista pugna fidelium, non infidelium Judaeorum.
Crede, si non pugnas; agnosce, si pugnas, et ista pugna rebellem
quoque superbiam Pelagiani erroris expugna. Jamne discernis, jamne
perspicis, jamne resipiscis, et in Baptismate fieri omnium
remissionem peccatorum, et cum baptizatis quasi civile bellum
interiorum remanere vitiorum? Non enim talia sunt vitia, quae jam
peccata dicenda sint, si ad illicita opera spiritum concupiscentia non
trahat et concipiat pariatque peccatum. Nec tamen extra nos sunt,
quibus vincendis, cum in hoc certamine proficienter laboramus,
instandum est; nostra sunt, passiones sunt, vitia sunt, frenanda,
cohibenda, sananda sunt: sed dum curantur infesta sunt. Et si nobis
ad meliora proficientibus, magis magisque minuuntur; tamen dum hic
vivitur, esse non desinunt. Discedente hinc anima pia peribunt, in
resurgente corpore non redibunt.
|
|