|
8. Ergo ad beatum redeamus Ambrosium. Etiam Pauli caro, inquit,
corpus mortis erat, sicut ipse ait,
|
“Quis me liberabit de corpore
mortis hujus?”
|
|
Ita intellexit Ambrosius, ita Cyprianus, ita
Gregorius, ut de aliis interim taceam simili praeditis auctoritate
doctoribus. Huic morti dicetur in fine, Ubi est, mors, contentio
tua? Sed regeneratorum est haec gratia, non generatorum. Christi
enim caro, quod adjungit Ambrosius, damnant peccatum, quod nascendo
non sensit, quod moriendo crucifixit: nascendo non sensit in se,
moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi
mentis, quae in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in
Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis
nihil Christi corpus attraxit; quia non ex illa Virgo concepit. Ex
hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate
nemo non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo
venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem non cunctatus est
dicere (Supra, lib. 1, n. 9): sed numquid ideo negavit ex
Deo? Quomodo dicimus, et ex carne carnem, et ex homine carnem;
numquid etiam sic negamus ex Deo ? Ergo et ex Deo, quia creat; et
ex homine, quia generat; et ex peccato, quia vitiat. Sed Deus qui
genuit Filium sibi coaeternum, quod in principio Verbum erat, per
quod creavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio
, non ex semine hominis per virginem natum, in quo regenerat hominem
generatum, sanatque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate
paulatim. Contra quam regeneratus, si jam ratione utitur, illo
spectante atque adjuvante velut in agone confligit: quia virtus in
infirmitate perficitur (I Cor. XII, 9), dum contra hoc
nostrum quod a justitia deficit, illo nostro quod ad justitiam proficit
dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente
defectu totum vergat in pejus. Parvulus vero, in quo adhuc rationis
nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in
malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat , sed utrumque in
illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale
peccati: sed annis accedentibus, evigilante ratione, venit mandatum,
et reviviscit peccatum: quod adversus crescentem cum pugnare coeperit,
tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur
; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoc nihil
nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac
exisset e vita: quia reatus ejusdem mali, non quo reum malum est, sed
quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi
regeneratione non solvitur. Hoc est propter quod parvuli baptizantur,
ut non solum regni Christi fruantur bono, verum et a malo regni mortis
eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui peccatum sua
carne damnavit , quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit;
ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante
colluvio per culpam.
9. His itaque beati Ambrosii verbis, nec diabolus bonitate hominem
creavit, sed hominem malignitate vitiavit: nec concupiscentiae malum
nuptiarum abstulit bonum: nec in Baptismatis sacramento peccati
alicujus reatus relinquitur insolutus: nec injustus est Deus, qui eum
damnat lege justitiae, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa
natus est, quae parentem ejus propterea jam reum facere non potest,
quia renatus est. Virtus porro, quae in infirmitate perficitur,
quare, si haec vera sunt, desperanda est; cum per carnem Christi,
quae damnat peccatum quod nascendo non sensit, quod moriendo
crucifixit, fiat etiam in carne nostra justificatio per gratiam, in
qua erat ante colluvio per culpam? Ac per hoc quinque ista vestra, in
quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt
perturbare, nec vos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio,
aliisque catholicis sanctis clarisque doctoribus, imo vero etiam vobis
ipsis , legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi
mentis, qua caro concupiscit adversum spiritum, etiam baptizatis
sanctis ingerere pugnandi necessitatem, contra quid nisi contra malum?
non substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia nos regenerante
non imputandum, Dei gratia juvante frenandum, Dei gratia remunerante
sanandum?
|
|