|
10. Sed ne forte dicas, contra hoc potius pugnare baptizatos, quod
sibi ipsi prioris vitae mala consuetudine fecerunt, non contra id cum
quo nati sunt: quanquam si hoc dicis, jam procul dubio cernis atque
concedis, esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus qui
ex illo contractus fuerat, auferatur in Baptismo: tamen quia parum
est ad hujus quaestionis absolutionem, nisi nobis ex peccato primi
hominis ingeneratum esse monstretur, audi quid inde in alio loco
expressius dicat sanctus Ambrosius in expositione Evangelii secundum
Lucam, cum diversis modis, ab una tamen regula fidei non
abhorrentibus, tractaret illum locum, ubi Dominus ait, in una domo
dividi tres adversus duos, et duos adversus tres (Luc. XII,
52).
inquit,
|
“caro atque anima ab
odore, tactu, gustuque luxuriae separatae in una domo se adversus
incursantia vitia dividentes, subjicientes se legi Dei, removentes se
a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem primi
hominis in naturam verterit , ut nequaquam sibi paribus ad virtutem
studiis convenirent, tamen per crucem Domini Salvatoris , tam
inimicitiis quam etiam mandatorum lege vacuatis, in societatis
concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra
descendens fecit utraque unum”
|
|
(Ephes. II, 14). Rursus in
eodem opere, cum de spirituali atque incorruptibili loqueretur cibo:
|
“Etenim ratio cibus mentis est ,”
|
|
inquit,
|
“praeclaraque alimonia
suavitatis, quae membra non oneret, neque in naturae pudenda , sed
ornamenta convertat, cum libidinum volutabrum commutatur in Dei
templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum.
Quod utique tunc facit , cum caro in naturam regressa vigoris sui
agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae
conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta
suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem
sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem
edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur,
tanquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur,
anima male sanae compatitur. Quae si appetentiam corporis
refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati; quam velut
virilis infusam corporis motu male feta anima, etiam sui vigore
corrupto, alienis gravis oneribus parturivit”
|
|
(In Lucam, lib.
7, nn. 141, 142).
11. Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter
tui doctoris ore laudatus doctor Ambrosius declaravit, et quid esset,
et unde esset originale peccatum, et unde contigerit illa prima
confusio, quae inobedientia carnis fuit dissentientis ab anima, quam
discordiam sanat Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum.
Vides unde caro concupiscat adversus spiritum, vides unde sit lex in
membris repugnans legi mentis. Vides vertisse in naturam, animae
carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias,
non nisi Dei misericordia finiendas. Noli jam mihi adversari: nam si
adhuc facis, cui vel quibus simul adverseris, advertis.
nempe
|
“dixisti nihil magis laborare, quam ut non intelligar.”
|
|
Et in
quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium,
abutens tardiusculis cordibus hominum, qui te non intelligunt tacere
potius noluisse, quam respondere potuisse uni meo, quatuor voluminibus
tuis. Ecce fundit eloquentiae lucidum ac perspicuum flumen
Ambrosius: non est ubi haereat lector, ubi caliget auditor.
Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse, Quis me liberabit de
corpore mortis hujus? quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus
in vitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterea
fuisse sine peccato, quod natus ex virgine vinculis obnoxiae
generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum
quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et
animae per praevaricationem primi hominis in naturam verterit.
Apertissime dicit, carnem libidinum volutabrum diversoriumque vitiorum
tunc mutari in Dei templum sacrariumque virtutum, cum in naturam
regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito
contumaciae, moderantis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit cum
inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam esset veneno pestiferi
serpentis infecta. Quid adhuc adversus me quos libros moliaris ,
inquiris? Illum aspice, adversus illum aliquid aude, qui haeresis
vestrae venenis antequam nascerentur, occurrit, et unde possent
expelli, haec antidota praeparavit. Quae si satis non sunt, adhuc
audi.
12. In libro de Isaac et Anima idem dicit:
|
“Bonus ergo rector
malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt
quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia: mali equi,
iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas”
|
|
(Cap. 8).
Numquid ait, Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed
ait,
|
“Bonos incitat, malos restringit et revocat.”
|
|
Unde isti sunt
equi? Nempe si eos substantias dicimus vel putamus, Manichaeorum
favemus vel haeremus insaniae: quod ut absit a nobis, catholice istos
equos intelligimus vitia nostra , quae legi mentis ex lege peccati
resistunt. Non a nobis haec vitia separata, alicubi alibi erunt, sed
in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate
perierunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit,
infirmitas manserit: non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos
fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ita eorum mansit
infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur: sed nostra
infirmitas ipsa sunt. Nec in his equis malis iniquitatem nominasse
putandus est illam, quae deletur in Baptismo: illa namque peccatorum
quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino jam non
sunt, quorum reatus manebat quando ipsa fiebant atque transibant.
Istam vero legem peccati, cujus manentis reatus in sacro fonte
remissus est, propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est ut caro
concupiscat adversus spiritum: quamvis adsit in nostra renovatione
justitia; quia justum est ut adversus carnem spiritus concupiscat, ut
spiritu ambulemus, et concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc
quippe justitiam nostram inter bonos equos invenimus nominatam.
13. Audi adhuc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso
(Capp. 11 et 12).
inquit,
|
“ideo dixit
Paulus, Quae non licet homini loqui”
|
|
(II Cor. XII, 4),
|
“quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, videbat istius
corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis
suae.”
|
|
Itemque in eodem:
inquit,
|
“sapientiorem
serpentem, intelligis quem loquatur, id est, illum adversarium
nostrum, qui tamen habet sapientiam hujus mundi. Sed et voluptas
atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur
sapientia: sicut habes, Quia sapientia hujus carnis inimica est
Deo”
|
|
(Rom. VIII, 7).
|
“Et ad exquirenda delectationum
genera astuti sunt, qui appetentes sunt voluptatum. Sive ergo,”
|
|
inquit,
|
“delectationem intelligas, quaedam est divino adversa
mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait,
Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me in lege peccati”
|
|
(Id. VII, 23). Qualem
voluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut
intelligeremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis, Video aliam
legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me
in lege peccati. Haec est voluptas illa suscepta tua, quamvis et tu
reprehendas ejus excessum. Ubi qualis sit, plane fateris: sed tantis
verborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum
sibi ipsa constituerit, et non spiritus qui adversus ejus impetum
concupiscit. Adversus quem fortiter stabat ille, qui clamabat,
Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.
Iste repugnantis impetus si laxetur, in quae declinabit immunda? in
quae non pertrahet et praecipitabit abrupta? Verum nunc, quod potius
instat, ecce non secundum vos quicumque Judaeus, sed secundum beatum
Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit, Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor:
inquit,
|
“Paulus, et videt legem carnis suae
repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in lege peccati; nec
de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a
mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse
peccare? Paulus dicit, Non enim quod volo facio bonum; sed quod
nolo malum, hoc ago”
|
|
(Rom. VII, 19):
|
“et tu arbitraris
homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam?”
|
|
Itemque in
ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium,
causamque communem sedulo agens:
|
“Repugnat enim lex carnis,”
|
|
inquit,
|
“legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum, ut
castigemus corpus et servituti redigamus, et quae sunt spiritualia
seminemus”
|
|
(Capp. 12 et 15).
14. In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis, vel
de Philosophia quem scripsit , ita loquitur:
|
“Beata igitur mors
quae nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est,
justificatus est a peccato”
|
|
(Rom. VI, 7).
inquit,
|
“justificatur a peccato aliquis? Non utique:
quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem
justificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia
remittuntur.”
|
|
Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum
expresserit vir venerabilis, in Baptismo fieri hominis mortem beatam,
ubi remittuntur peccata omnia? Sed attende aliud, attende quod non
vis.
inquit,
|
“cujusmodi sit mors mystica: nunc
consideremus cujusmodi sepultura esse debeat. Non enim satis est ut
moriantur vitia, nisi marcescat corporis luxus, et omnium vinculorum
carnalium compago solvatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo
sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta
acceperit, ad continentiae disciplinam applicuerit animum. Non quod
volumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa
operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus redivivae plerumque
voluptates resurgunt. Luctandum nobis est adversus carnem. Luctatus
est adversus eam Paulus: denique ait, Video autem aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati. Numquid tu,”
|
|
inquit,
|
“fortior Paulo? Nec tanquam
sedulae carni tuae confidas, et te ei credas, cum Apostolus
clamitet: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea,
bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio.
Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si
autem quod nolo, hoc ago; jam non ego operor illud, sed quod habitat
in me peccatum”
|
|
(Rom. VII, 23, 18-20). Quantalibet
feraris animi obstinatione, Juliane, quantalibet adversus nos
pervicacia pro Pelagiano errore consistas; tanta per beatum Ambrosium
circumvallaris rerum evidentia, tanta verborum ejus manifestatione
contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio
religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso advertendae
veritatis a pertinaci intentione revocaverit, ostendas quantum in malis
humanis valeat, eo quemquam fuisse progressum, ubi manere non libeat,
unde redire jam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris.
Sed o si pax Christi in tuo corde vincat, et bona poenitentia de mala
verecundia palmam ferat!
|
|