|
19. Sed nunc sententiis episcoporum qui fuerunt ante nos, et haec
divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te
institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur: qui cum et
homines, id est et animas et corpora hominum, opus Dei esse non
dubitet, et nuptias honoret, et in Baptismo Christi praedicet omnia
peccata dimitti, et Deum esse noverit justum; et capacem virtutis
atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam;
quae vestra quinque facitis argumenta, contendentes nullum istorum
quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale
peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre
conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis
satis eluceat, quid catholica veritas soleat praedicare, quid profana
novitas conetur evertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac
docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et
corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra
Platonem philosophum, qui hominum animas revolvi in bestias
asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora
autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius,
inquit,
|
“tantum philosophum, quomodo animam, cui
potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat,
aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei
opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem
non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a
natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus
esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur?”
|
|
Ecce
non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi
negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius.
20. An tu dicturus es, quod nuptiis ingerat crimen, quia et inde
quod nascitur concupiscentiae voluptate concretum, dicit subire
contagium delictorum? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in
Apologia sancti David.
inquit,
|
“conjugium, sancta
copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes:
ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet eo,
nisi forte ad tempus, ut vacent orationi (I Cor. VII, 29,
5). Tamen secundum Apostolum, non vacat orationi quis eo tempore,
quo usum corporeae illius conventionis exercet”
|
|
(Cap. 11). Audi
et alteram in libro de Philosophia:
inquit,
|
“continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in praecipitiis
vitae hujus labentium statuit vestigia; speculatrix sedula, ne quid
obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia, quae
etiam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a
fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis conjugiis modum quemdam
docet, et tempora praescribit orandi”
|
|
(I Cor. VII).
|
“Intemperans enim in conjugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris
est?”
|
|
Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta esse
conjugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita
vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in
ipso non vult incontinentiam foedare quod licitum est ? Advertis
quomodo intelligere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit
Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant
Deum (I Thess. IV, 4, 5)? Tibi autem libido non nisi
praeter uxorem videtur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio
judicabis, qui intemperantem in conjugio adulterum quemdam appellat
uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini
licentiosissimum spatium praebuisti; ne fortassis offensa defensorem
sibi alium provideret? Neque enim, quod ego commemoravi secundum
veniam conjugibus concedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi
ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod
ab illo opere, ut orationi vacent, cessare conjuges admonentur (I
Cor. VII, 6, 5), quod ego totum commemoravi, ausus es in tua
responsione refricare: credo, formidans ne tua videretur praevaricata
defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te
patrocinari non pudet, etiam conjugum impediretur oratio. Ita cum
mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo resistere non auderes,
nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium
detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius
honoras nuptias, quarum dignitatem tanquam omnino irreprehensibili
volutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat,
non solum licitum, sed etiam bonum conjugium sanctamque copulam, tamen
cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo praescripta
commemorat; atque ita non vult illi morbo deditos esse conjuges, unde
trahitur originale peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum eumdem
apostolum, ita esse velit, ac si non habentes; nec vocare dubitat
etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum
pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitatis; non morbo
passionis, sed foedere conjunctionis; non voluptate libidinis, sed
voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa
perhibet institutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum
negaret, disputandum putasti. Haec enim sunt de hac re verba ejus in
libro de Paradiso:
inquit,
|
“culpae auctor est
mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta? Verum si consideres,
quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino
debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse
illud in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat
humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum
solum hominem esse (Gen. II, 18). Maluit enim Deus plures
esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum
solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem,”
|
|
inquit,
|
“utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret
peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret
filios, passus est interire. Ergo,”
|
|
inquit,
|
“propter generationem
successionis humanae debuit mulier adjici viro”
|
|
(Cap. 10)
21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter
praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et
bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, non modo fatentem, verum
etiam defendentem. Jamvero quod per originale peccatum sacro
Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando ejus posui
verba, ubi dicit,
|
“illum justificari a peccato, cui per Baptismum
peccata remittuntur omnia
(Supra, n. 14).
Justum porro ille
Deum ubi non praedicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare
christianus, quod pene et omnes impii confitentur? ”
|
|
|
|