|
22. Quintum illud restat, utrum videatur Ambrosio humanam capacem
justificationis et perfectionis esse naturam; nec ab hac sententia
propterea revocetur, quia saepe ac multis modis dicit omnem hominem sub
peccato nasci, et esse ipsum ortum ejus in vitio. Verum et hoc jam
supra docui, ubi eum loco ipso paulo post dixisse memoravi,
|
“a
Christi carne damnatum esse peccatum, quod nascendo non sensit, quod
moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset justificatio per
gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam”
|
|
(Ibid. n. 5). Ibi
enim naturam demonstravit humanam, etiam istam, quae sub peccato
nascitur, et cujus ortus in vitio est, esse justificationis capacem:
sed sane per gratiam, quod inimicum est vobis, eidem gratiae
crudelibus inimicis. Verum si hoc parum est, rursus quid dicat,
attende in Expositione Isaiae prophetae.
inquit,
|
“ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua
dictum est, In regeneratione, cum sederit Filius hominis throno
gloriae suae
(Matth. XIX, 28). Sicut enim regeneratio
lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur; ita
regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeae concretionis
purificati labe, mundo animae sensu in vitam regeneramur aeternam.”
|
|
Nempe distinxit vir sanctus et verax, justificationem vitae hujus,
quae fit per lavacrum regenerationis, et illius perfectionem, cum et
nostra corpora fuerint immortalitate renovata. Non itaque fuit
Ambrosio, quamvis fateretur nascentis originis vitium,
justificationis desperata perfectio. Quia sicut est humana natura
creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptori.
23. Sed vos festinatis, et praesumptionem vestram festinando
praecipitatis. Hic enim vultis hominem perfici, atque utinam Dei
dono, et non libero, vel potius servo propriae voluntatis arbitrio.
A qua perfectione quidem longe vos esse sentitis: sed dolus est in ore
vestro, sive peccatores vos esse dicatis, et justos credi velitis;
sive profiteamini perfectionem justitiae, quam profecto in vobis non
esse sentitis. Justificatio porro in hac vita nobis secundum tria ista
confertur: prius, lavacro regenerationis, quo remittuntur cuncta
peccata: deinde, congressione cum vitiis, a quorum reatu absoluti
sumus: tertio, dum nostra exauditur oratio, qua dicimus, Dimitte
nobis debita nostra (Id. VI, 12); quoniam quamlibet fortiter
contra vitia dimicemus, homines sumus; Dei autem gratia sic nos in
hoc corruptibili corpore adjuvat dimicantes; ut non desit propter quod
exaudiat veniam postulantes. Istam super nos Dei misericordiam,
vobis necessariam non putatis; quoniam ex eo numero estis, de quibus
in Psalmo dictum est, Qui confidunt in virtute sua (Psal.
XLVIII, 7). Sed quanto melius audimus Ambrosium in libro de
Fuga saeculi dicentem:
|
“Frequens nobis de effugiendo isto saeculo
est sermo: atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus
affectus. Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra
cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupat, ut quod studeas
vitare, hoc cogites, animoque volvas. Quod cavere difficile est
homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem
quam effectus, testatur propheta dicendo, Declina cor meum in
testimonia tua, et non in avaritiam”
|
|
(Psal. CXVIII, 36).
|
“Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae
cogitationes, quae improviso offusae, mentem animumque confundunt,
atque alio trahunt quam tu proposueris; ad saecularia revocant,
mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque
in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus
cogitationibus, ad terrena plerumque dejicimur”
|
|
(Cap. 1). Haec
si vos non patimini; ignoscite, non vobis credimus, sed in his potius
sancti Ambrosii verbis quoddam speculum, et hoc si proficimus,
communis humanae infirmitatis agnoscimus. Vobis autem etiamsi
credamus, et dicamus, Orate pro nobis, ut nec nos ista patiamur;
ita vos invenimus elatos et alta sapientes ut respondeatis nobis, non
solum ista vos non pati, verum etiam in hominis esse potestate, ne
ista patiatur, nec esse causam cur ad hoc Dei poscatur auxilium.
24. Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam
confitentem, nec de sua virtute confidentem, qui cum haec dixisset
adjecit:
|
“Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat?
Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo.
Denique,”
|
|
inquit,
|
“supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus
est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus
(Psal.
LXXXIII, 6):
Itemque idem ipse in libro de Sacramento
regenerationis:
Quis igitur est,”
|
|
inquit,
|
“qui carne utitur ad
operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter
anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus
sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo, Non timebo quid faciat mihi
caro”
|
|
(Psal. LV, 5).
|
“Ipsa eadem dicit in Paulo, Sed
castigo corpus meum, et servituti redigo”
|
|
(I Cor. IX, 27).
|
“Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud
enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigat quod ipsius est, ut
mortem in se lasciviae corporalis justus operetur.”
|
|
Numquid sanctus
Ambrosius quando ista dicebat, non cum vitiis confligebat? non vitia
vincebat? non exercitum quemdam variarum cupiditatum intra semet
ipsum, tanquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium
castigabat? Numquid non superatis et oppugnatis diaboli operibus,
opus Dei cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem justitiae
requirebat, ut non in sua virtute confidens, sed sicut ait,
|
“Spiritus sancti fulta praesidio diceret, Non timebo quid faciat
mihi caro?”
|
|
Ecce quomodo natura humana capax justificationis
ostenditur: ecce quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor.
XII, 9).
25. Sed audiamus de hac re etiam victoriosissimum martyrem
Cyprianum in epistola de Mortalitate:
inquit,
|
“cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est;
cum carnalibus vitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta
luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione
vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata
est, exsurgit Iibido: si libido compressa est, succedit ambitio: si
ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia
invitat, invidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit.
Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet; compelleris jurare,
quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot
periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios diu
stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum
subveniente velocius morte properare.”
|
|
Absit autem ut sanctum
Cyprianum aut avarum existimemus fuisse, quia cum avaritia; aut
impudicum, quia cum impudicitia; aut irae subditum, quia cum ira;
aut ambitiosum, quia cum ambitione; aut carnalem, quia cum carnalibus
vitiis; aut saeculi hujus amatorem, quia cum illecebris saecularibus;
aut libidinosum, quia cum libidine; aut superbum, quia cum superbia;
aut vinolentum, quia cum vinolentia; aut invidum, quia cum invidia
confligebat. Imo vero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus
partim de origine, partim de consuetudine venientibus, fortiter
resistebat, non acquiescens esse, quod eum esse cogebant. Nec ideo
tamen in tam periculoso laboriosoque certamine nullo telo feriebatur
hostili; cum dicat in epistola de Eleemosynis:
|
“Ne quisquam sic
sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua
fretus, medicinam non putet adhibendam esse vulneribus, cum scriptum
sit, Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur
mundum se esse a peccatis”
|
|
(Prov. XX, 9)?
|
“Et iterum, in
epistola sua,”
|
|
inquit,
|
“Joannes ponat et dicat, Si dixerimus quia
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est
(I Joan. I, 8). Si autem nemo esse sine peccato potest, et
quisquis se inculpatum esse dixerit, aut superbus, aut stultus est;
quam necessaria, quam benigna est divina clementia, quae cum sciat non
deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo
sanandisque vulneribus remedia salutaria!”
|
|
O doctor praeclarissime et
testis gloriosissime, sic docuisti, sic monuisti , sic te audiendum
imitandumque praebuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatum
certaminibus sanatisque vulneribus, cum extrema et omnium maxima vitae
hujus cupiditate, pro Christi veritate pugnasti, et ejus in te
gratiae largitate vicisti. Secura est corona tua, victoriosa est
doctrina tua, in qua et istos vincis qui confidunt in virtute sua.
Ipsi enim clamant, Perfectio nobis virtutis a nobis est: tu autem
reclamas,
|
“Nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia et
misericordia tutus est.”
|
|
26. Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis
perfectionem. Cum enim loqueretur de pace evangelica (In Psal.
CXVIII, ad vers. 18 et 155), ubi Dominus, ait, Pacem
meam do vobis (Joan. XIV, 27):
inquit,
|
“umbra
erat futurorum bonorum, idcirco per hanc praefiguratam significantiam
docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse
non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem
consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri
effecta gloriosiore natura.”
|
|
Rursus in eodem sermone:
inquit,
|
“Apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque
sanctificatis non deesse tamen malitiam, per conditionem communis nobis
originis, docuit dicens, Si vos cum sitis mali, nostis bona data
dare filiis vestris”
|
|
(Matth. VII, 11). Vides quemadmodum
venerabilis catholicus disputator, nec in hac vita mundationem nostram
neget; et tamen humanam perfectiorem speret, id est perfectioris
mundationis, in ultima resurrectione naturam.
27. In quadam vero homilia de libro sancti Job attende quid dicat,
quemadmodum ipsius diaboli adversus nos indesinens bellum ex hoc fieri
asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excitat contra nos; quod in
nostram fieri utilitatem vult docere, convertente scilicet divina
misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram.
|
“Tanta enim et
tam admirabilis,”
|
|
inquit,
|
“in nos misericordiae Dei bonitas est,
ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius
creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus, obtinere
mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit ; nunc autem cum nocere
nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia
potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem
illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad
caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem
animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a
peccato per hujus victoriae gloriam. Dictum enim ita est: Aut
quomodo se emundabit natus ex muliere”
|
|
(Job XXV, 4)?
|
“Quia
non exstante hoste, non erit bellum; cessante deinde bello, victoria
deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta,
non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri
pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione
purgamur . Memores igitur,”
|
|
inquit,
|
“et conscii, illa ipsa
corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et
sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus
nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostrae
bello dimicemus.”
|
|
28. In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat
dicere, naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad
peccandum ferri, ac sic ne peccemus, adversus eam nos quodam modo
fidei religione pugnare. Plures enim sunt, inquit, qui cum per
confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per
id liberi sunt, Ecclesiae disciplinam non tenentes, ut avari,
ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores , mendaces,
rapaces. Et ad haec quidem nos vitia naturae, inquit, nostrae
propellit instinctus: sed utile est nos a via ad quam ferimur
abscedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso
recursu. Et idcirco,
|
“Beatus est vir qui in via peccatorum non
stetit:”
|
|
natura quidem in viam hanc ferente, sed ex via hac fidei
religione referente (In vers. 1). Numquidnam istum putabimus
accusatorem fuisse naturae, quam condidit Deus? Non utique: non
enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed
profecto vitia cum quibus nascimur accusavit, apostolicum illud
tenens, Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri
(Ephes. II, 3). Verumtamen haec verba, quae de sermone sancti
Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichaeorumque
nomen et crimen quanto buccarum strepitu ventilares? Nunc ergo ne tui
stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpatur, in hunc
evome, si audes, calumniosas tuas vanitates, et insanias mendaces.
Ad haec, inquit, nos vitia naturae nostrae propellit instinctus.
Quae ista natura est? Numquid gons tenebrarum, quam Manichaeorum
fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum
doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi
hominis praevaricatione vitiata, non ab alia natura ulla divisione
separanda, sed ipsa sananda: cui diabolum a nobis constitui
calumniaris auctorem, dum tu ei Christum invides salvatorem, et ejus
hic vitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse
contendis.
29. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum
enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum (Versus finem):
Spes, inquit, in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi
est. Non enim ipsa illa justitiae opera sufficient ad perfectae
beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac justitiae
voluntate humanarum demutationum et motuum non reputet vitia. Hinc
illud prophetae dictum est:
|
“Melior misericordia tua super vitas ”
|
|
(Psal. LXII, 4). Videsne hominem Dei ex illo numero esse
beatorum, de quibus praedictum est, Beatus vir cui non imputavit
Dominus peccatum, neque est in ore ejus dolus (Psal. XXXI,
2)? Confitetur enim etiam peccata justorum, magis eos asserens in
Dei misericordia spem ponere, quam de justitia sua fidere: et ideo
non est in ore ejus dolus, imo in ore illorum omnium, quibus hujus
veracis humilitatis vel humilis veritatis perhibet testimonium. Qui
dolus abundat in ore vestro. Ubi enim virtus non est, et tanta
jactantia est, hypocrisis est: et ubi hypocrisis, utique dolus.
Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum vos
de vestra quae nulla est virtute praesumitis: et quantum ipsi adversus
ingenerata vitia bellum gerunt adjuti per Dei gratiam, tantum vos
belum geritis adversus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut vos vincit
in suis; ita suos faciens, vos quoque ipsos vincat in vobis.
30. Itane in corde vestro dicere audetis, quod cum vos audiunt,
accenduntur homines ad virtutem, cum autem istos audiunt tantos ac
tales viros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium,
caeterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant
studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor
vestrum, et non elidunt frontem vestram? Ergone vos honoratis sanctos
Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et
decolorant eos ista lumina Ecclesiae vituperatione naturae; quia eos
dicunt in corpore mortis hujus, ut tenerent castitatis bonum,
dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam
prius conflictatione vincendum, postea novissima regeneratione
sanandum? Tu intelligis Judaeum esse qui dicit,
|
“Non enim quod
volo bonum, hoc ago:”
|
|
et hoc praeclaro intellectu, nec
conversationis sordes in naturae refundis invidiam; nec earum
obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris injuriis: et
haec mala quae tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis
eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse
intelligit, Non quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc
ago; et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae (Rom. VII, 19, 23); et caetera hujusmodi? Isti ergo
sancti talia docendo, suffodiunt, sicut mihi objicis, murum pudoris,
et vos ob perfectionis praedicationem patimini invidiam? Sed te, ut
scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei
displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo
talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec
coepiscopi ejus eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista
didicerunt, et secundum Apostolos ista docuerunt, quid me unum
appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper
tumore cervicis intuere. Itane tandem, juvenis confidentissime,
consolari te debes, quia talibus displices, an lugere?
|
|