|
Julianus deinceps ea ratione ac diligentia confutandus, ut ad singulos
quatuor ipsius libros seorsim respondeatur singulis totidem libris.
Hoc itaque tertio suo Augustinus primum Juliani librum refellit, id
agens ut liquido appareat, cum Deus verus et bonus sit hominum
conditor, bonaeque sint nuptiae et ab ipso institutae, malam tamen
esse concupiscentiam, qua caro contra spiritum concupiscit. Hoc malo
bene uti pudicitiam conjugalem meliusque non uti eo continentiam
sanctiorem. Malum autem istud non ex alia substantia quam non Deus
condiderit, ut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per
Adae inobedientiam exortum atque traductum, et per Christi
obedientiam expiandum atque sanandum: cujus mali obligatione implicat
debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Ex ipsis
quoque Juliani dictis malam ostendi libidinem: quippe qui et remedia
contra eam agnoscat, et ratione frenari eam velit, ac denique dicat
gloriosa in ipsam a continentibus exerceri certamina.
|
|