|
18.
inquis,
|
“bonus, per quem facta sunt omnia, ipse
corporis nostri membra formavit.”
|
|
Hoc verissimum esse concedo.
Sequeris et adjungis:
|
“Qui autem corpora fecerat, divisit et
sexum: divisit in specie, quod in operatione conjungeret; fecitque
causam conjunctionum dissimilitudo membrorum.”
|
|
Et hoc assentior.
Deinde infers:
|
“Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo
corporum,”
|
|
Quis hoc negaverit?
inquis,
|
“concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum,
conjunctionum, malos fructus esse non posse.”
|
|
Et hoc verum dicis:
horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum
est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per
Salvatorem, et liberandus per Redemptorem , et abluendus per
lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui
in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum,
sexuum, conjunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim
de prole adulterorum, si ego dicerem, Tot malorum, id est,
lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit;
recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse
fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est
diabolus; sed corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor
est Deus: sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo,
non esse fructum corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum
auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cujus auctor est
diabolus.
19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris, dicamus
|
“homines ad
hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo jure teneantur.”
|
|
Quamvis
enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo
principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur:
tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus
habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua
etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus
subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in
armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc
eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit
obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum,
suam non abstinet ab ejus conditione bonitatem.
|
|