|
20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te
aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis,
|
“Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere
testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes,
reputari divino operi:”
|
|
quasi qui hoc negaverit, possit esse
christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et
libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita
per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter,
non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen
quod dixisti,
|
“Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum
pudoris accessit, quia dixit, Erunt duo in carne una”
|
|
(Gen.
II, 24); satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse
in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui
meriti deformitate confundi.
|
|