|
21. Dicis etiam in laude libidinis,
|
“hanc fuisse redditam Dei
munere Abrahae et Sarae sebio confectis emortuisque corporibus”
|
|
(Rom. IV, 19): et invidiosa voce proclamas,
|
“ut asseram si
possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre
pro munere.”
|
|
Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus,
viventibusque restituat, qui utique mortuus jam claudicare non
poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita
ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor,
sic utique restitutus est, ut se habet conditio corporis mortis hujus.
Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit
ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi
mentis, filios procreare.
22. Quamvis et ad hoc intelligendum sit emortuum fuisse corpus
Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere
posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina
generare senex possit adolescentula, cum jam de grandiore non possit,
quamvis illa de juvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc
vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum
moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id
accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus
est nobis senex octoginta et quatuor agens annos, qui religiose cum
conjuge religiosa jam viginti quinque annos vixerat continenter, ad
libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto
tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham
in annis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius
creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse.
Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat,
et erat vulva ejus emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat
juventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia
jam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua
secreta cessaverint per aetatem, non eas jam posse concipere, etsi
fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit
hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum
prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit,
quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua
sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor
Abraham non pariebat illi. Et verba ejus ad virum ista sunt: Ecce
conclusit me Deus, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus
amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat
enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum
septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum
octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae (Gen. XVI,
1, 2, 16). Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae,
quando conceptus est Ismael. Qui tandem conjuges in hac aetate
generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et
tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille
potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei
cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum,
ut de Sarra jam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda,
ut tamen jam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis
venire desisteret. Quibus enim jam omnino non fluit, eas ab
auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum
esset, nullo modo dicere Scriptura curaret, Defecerunt autem Sarrae
fieri muliebria: cum superius jam dixisset, Abraham autem et Sarra
seniores progressi in diebus suis (Id. XVIII, 11). Pro
modo ergo temporis, cujus longe prolixiore spatio tunc vivebant,
generare jam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius,
Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum
concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria; et ideo
adhuc concipere posset, si juvenis esset maritus; tunc autem non
posset, propter corpus Abrahae sic emortuum senectute, ut ex illius
aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula
valeret, sicut postea de Cethura valuit (Id. XXV, 1, 2):
quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem
perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem
nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum
annos amborum conjugum generare posse dicuntur. Si vero in summam
ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur
non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus
adhuc muliebribus possit ex juvene; ut jure fuerit etiam constitutum,
ne quisquam jus liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et
simul ducti centum transisse docerentur.
23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac, non
parentibus ejus libidine reddita, sed fecunditate donata: nam illa
esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot
impedientibus causis. Quanquam et libido, sicut superius
disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo
reviviscentibus etiam ipsa revivisceret ; conditionem profecto carnis
corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis hujus, quae in
paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius.
Secundum conditionem autem poenalis hujus corporis, munus fecunditatis
nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi
nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et
concupiscente adversus se spiritu frenaretur: quia in natura hominis
ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte
ratiocinationis tuae frustra laborasti, tanquam dicere possemus,
|
“Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse
procreatum.”
|
|
Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde
disputasti, praetereundo contemnimus.
|
|