|
24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut
diceres,
|
“Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali
essent; et ideo jam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod
natus est, non potest, nec ab eo justum est aliquid amplius flagitare
quam potest:”
|
|
solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui
non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et
immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam.
Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed
vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem nec injustum
est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cujus manus non defuit
creantis, non desit et misericordia liberantis; quam vos miseris
invidetis , cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere
dicitis.
25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et
perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in
parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis ad regnum
Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam
luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino
non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non
manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis (Joan.
VI, 54)? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui
dicunt,
|
“infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam
aeternam,”
|
|
in ecclesiastico judicio nisi damnasset, damnatus
exisset. Qua judstitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur
imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum
detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per
ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum
(Ephes. IV, 18)? Tenebitur hac sententia non baptizatus
parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis, Non tenebitur:
evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque
puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi
renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt (Joan. III,
5)? Si autem dixeritis, Tenebitur: fatemini poenam, culpam
dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate
reperitis, quod proferre possitis. Jam igitur aliquando, si ullus
est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et
damnationis agnoscite, debita justitia puniendam, gratis gratia Dei
liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest,
in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae
viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
|
|