|
26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et
specie, et modo, et excessu concupiscentiae;
asserens
|
“in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere
conjugali, excessum in intemperantia fornicandi:”
|
|
et tamen post istam
tota quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter
et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine
radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui
necesse sit concupiscere adversus carnem (Galat. V, 17); cur
vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto
quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En
ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non
solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra ejus arbitrium
inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum
spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.
27. Post longam disputationem velut concludens,
inquis,
|
“concupiscentiae origo definitur in igne vitali,
quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per
quem constitit vita carnalis .”
|
|
Ita hoc dicis, quasi probare
possis, aut vero cujuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima
hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur,
istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut
inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum
foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis:
|
“Hujus itaque
appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est,
sed in excessu; quia genus ejus et species ad conditoris operam
pertinent, modus ejus ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium
voluntatis.”
|
|
Quam concinne tibi verba mania sonuerunt; utique homini
qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus hujus ad arbitrium
pertinet honestatis; cujus tandem honesti arbitrium conjugati velit
hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult
non potest. Cujus honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc
appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo,
Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom.
VII, 18). Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio
non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed
ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod
laudatis, homines mali , et ad Deum non clamatis, Libera nos a malo
(Matth. VI, 13)?
|
|