|
28. Quid te autem juvat quod dicis,
|
“intercipi debilitate
libidinem:”
|
|
quasi non morte prorsus exstinguatur, quando jam homini,
qui ab illa fuerit superatus et subjugatus, non certamen indicitur,
sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non
intelligis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus,
tunc est iste motus insanus.
inquis,
|
“cum
honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur.”
|
|
Itane vero,
ita tu expertus es? Ergone a conjugibus non frenatur hoc malum, vel
hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se conjuges, et
invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus
iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio,
quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem
duxisti vitam conjugalem, desine te tuis experimentis in disputatione
committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda,
perquire . Miror tamen si adulterina saltem desideria non frenasti,
nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia conjugalis, et propter
immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter
damnabiles concupiscentias, ne praeter conjugis naturalem usum aliquid
perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis,
|
“In
conjugibus cum honestate exercetur;”
|
|
quasi honestus sit appetitus iste
semper in conjuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit
Apostolus (I Cor. VII, 6), concedatur? Quanto melius
diceres, In conjugum moderatione cum honestate exercetur? An
timuisti ne illic quoque intelligatur malum, cui etiam conjuges frenum
cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem jam continenter
vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum (Loco
citato supra, n. 12); et noli corde vel ore laudare, quem cogeris
virtute frenare.
inquis,
|
“a lascivientibus
perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de
insolentia, non de natura contingit,”
|
|
inquis,
De cujus, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an
concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis, Lasciviae.
Sed omnes homines judicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia
concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui
consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum
consupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra
etiam concupiscente. Exclama ergo, Libera nos a malo: et noli malum
falsae laudis huic addere malo.
|
|