|
29. Diserte sane inter lascivientes et continentes tanquam in medio
pudicitiam constituis conjugalem,
|
“quae illos illicita commisisse
indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur ; ultimi limitis
sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se
micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet
aestuantes, et laudat tali remedio non egentes.”
|
|
Multum delector
eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et
disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia
conjugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit
eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat
(I Cor. VII, 9): cur ergo quando ego istam concupiscentiam
morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium
confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum,
nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti
veritati: nemo providet remedium sanitati.
|
|