|
30. Illud etiam recte dicis,
|
“examinate non posse placere
connubium, si mali comparatione laudatur.”
|
|
Hoc verum est. Omnino
enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori
servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent,
quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia,
quibus nuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse,
etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de
felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam
ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum
pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc
concitatioribus motibus, instigare non cesset, et ejus malo bene
utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi
qui non audit Apostolum monentem, Hoc autem dico secundum veniam,
non secundum imperium (I Cor. VII, 6)? quando conjuges non
prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate
concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione pejoris
, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.
|
|