|
31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua
ratione reverteris, de quo jam satis respondisse me existimo. Sed
nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in
mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus.
Dicis,
|
“factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione
Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam
tenebat, tutum non esse vel conjugem, vel pudorem, et quia ibi
divinitus intacta servata est.”
|
|
Ne in omnibus tuis verbis frustra
immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis:
|
“Orandus est
hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut
paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii
sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum
constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non
moretur.”
|
|
Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et
Donatistas, et alios haereticos, vel quoslibet christiani et
catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem,
quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda,
ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus
Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam,
contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas!
Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt
orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus
praedicabat? Quando ille dicebat,
|
“Multo magis a Baptismate
prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod
secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima
nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena
peccata”
|
|
(Epist. 64 ad Fidum): quando haec Cyprianus didicerat
et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione
Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui
secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset
in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae
pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra
antiquissimam catholicam fidem, non habendo quid dicas.
32. Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae
contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas
moliris insidias:
quod me contumeliose tuus
defensor appellat; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed
Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam
scelerato ex dogmate sumit . Quid, si tot episcopos ex Africa
nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in
eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, caeteri aliunde,
quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta
obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere
antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tanquam Sarrae
aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites
Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium,
Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Joannem,
Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei;
dic mihi, Juliane, quae te peperit? Utrum te casta , an vero
meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritualis
enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, conjugis Christi et
matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris
infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non
invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum
gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione
consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt,
Manichaeorum blasphemia criminetur.
33.
|
“Sed ab hoc digressu, quo te impetus, ”
|
|
non ut dicis,
sed perditi pudoris
|
“abstulerat, ad ea quae
institueras”
|
|
delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio
(Rom. IV, 19), illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis
membris dixeras, confirmare conaris. Unde jam superius, quantum
satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus
ignoret, quod
|
“ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes
fabricetur ex semine?”
|
|
Sed ex semine jam vitiato atque damnato, quod
partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam
liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis,
|
“ullis
laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio.”
|
|
Depravatam
quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis
inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum.
|
|