|
34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod
|
“conjuges sine
corporum calore generaverint:”
|
|
nec puto quod
|
“hominem Deus non
fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit;”
|
|
quia nec ipsi
parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cujus
potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam
humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subjecit? Quae
cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen
quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adjutor esse convinceris:
qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per
Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse
defendis. Ego autem secundum sanam fidem,
|
“ex eadem concupiscentiae
voluptate concretum etiam Isaac”
|
|
dico, ex qua et homines caeteri,
uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo.
|
“Peccatorum
quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse”
|
|
non nego.
Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter (Sap. VIII, 1); et nihil inquinatum in eam incurrit
(Id. VII, 25): et ideo etiam de immundis et contaminatis,
quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens.
Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare
coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi
Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset
anima ejus de populo suo (Gen. XVII, 14). Explica, si
potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo
Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem
seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut juvenes
generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa
parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata,
etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut
anima ejus de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli
evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum,
simplex, necessariumque responde.
35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum
est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde
agimus, et longum et supervacaneum est disputare: tamen interponis ubi
ait, Et quomodo judicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo
mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam
peccator judicor (Rom. III, 6, 7)? Ac deinde subjungis,
|
“Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem
judicandi, si modum non tenuit imperandi.”
|
|
Si ergo sicut putas,
|
“ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant
laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia
praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc
apostolicam sententiam,”
|
|
sicut existimas,
|
“demonstratur, propterea
recte judicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt;
injuste autem judicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia
juberentur:”
|
|
quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile,
nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena
feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem
respicis, illud primitus in paradiso datum possibile ac facile fuisse
praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine, tanquam
in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse jugum
grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque
in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1)? Et quoniam
ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur
in Christo; propterea signum ejusdem regenerationis Isaac nisi
accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo
per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo
regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram.
Bonus est Deus, justus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis
liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis
damnare, quia justus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de
propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si
ex origine non trahebat?
|
|