|
1. Jam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in
sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara
memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec
acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius
et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam
ipsos errasse dicturus es: ita tibi, dilecte fili Juliane, Domino
donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta
refellere, ut si possis, intelligas, male tibi fuisse persuasum,
quod aliis persuadere moliris; teque salubriter poeniteat incautae ac
temerariae juvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum
tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus
vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti
christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei
didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis
evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum
cor habueris, ut intelligere ista non possis; vel ex eo numero
fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens, Noluit
intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4); vel ex eo, de
qualibus item scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si
enim et intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19): nec
sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui
per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem.
Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa,
vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut
subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua
ponam; sed si Dominus adjuverit, tuarum velut acutarum
argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.
2. De judicibus,
dicis
|
“non potuisse vos
agere causam vestram, quia nemo de rebus dubiis bene consultat, nisi
qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non
fuisse”
|
|
dicis,
|
“qui de causa vestra judicaverunt, quia prius eam
coeperunt odisse quam nosse,”
|
|
jam quidem superiore libro respondi
(Lib. 2, n. 34): Quia si tales judices, quales definivit,
unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis; sancto Ambrosio et
coepiscopis ejus, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira,
vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit (De Conjuratione
Catilinae, in oratione Caesaris), misericordia pro vobis, vel
contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras
tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis . Quos nunc
vobis parum est judices nolle, nisi etiam reos facere insuper
audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt
ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant,
oderant . Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere
nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere,
gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut jam gratia non esset
gratia (Rom. XI, 6), quia non gratia daretur, sed secundum
debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse
nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione
dominica tota dicit Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra (Matth.
VI, 12). Haec in vobis noverant, et rectissime oderant .
Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut
dicis,
|
“Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse
nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Coelestianus vocatur:”
|
|
sed qui libertatem in quam vocati sumus , non gratiae Dei tribuerit;
et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui cuiquam in
hac vita justo aliquam in dominica oratione petitionem, non propter
ipsum dixerit necessariam; ipse hujus erroris accipit nomen, quia
errore communicat crimen.
3. Jam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas,
vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic
dicere. Sane, ut dicis, si
|
“pro vobis potius ab Imperatore
responsum est,”
|
|
cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis
potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus
princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet,
sed sicut vobis placet, intelligitis; quid mirum si et de lege
Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius
polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut
contemnetur sicut inane, quod feceris .
4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod
dicis
|
“egressum, qui in se summam praelii sitam optat intelligi;”
|
|
videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias.
Videris, si tu hoc induxisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut
si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad
monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus
Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem
Coelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli
tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina
Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi
enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cujus figura erat
David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat,
errorem vestrum etiam Pelagii lingua tanquam prostrati et jacentis
gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris,
|
“propterea vos novos
haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis
non in natura, sed in sola voluntate consistere,”
|
|
jam vobis
Pelagius, imo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe
ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiamsi non
baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo
malum, quod Baptismate diluatur; dicite quo merito parvulus non
baptizatus aeterna morte plectatur. Sed quid estis dicturi, nisi
forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat,
Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo, Si non
manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis
vitam in vobis (Joan. VI, 54); dicturus fueram parvulum
habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? puto
quod vos maledixisse homini poenitebit. Jam vos ergo totius poeniteat
hujus erroris.
5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici,
quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt.
Omnes quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti,
|
“Laborare illam
partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat,
nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet
assensum.”
|
|
Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium
haereticorum veterem vocem cum caeteris agnovistis atque tenuistis.
Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum
nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum
venire per imperiala jussa compulimus (illorum enim furor occupaverat
Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum
patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus ,
itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes,
cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non
habebamus, nihil agere poteramus; quod vero ante ferme centum annos
majores nostri cum eis egerant, jam populorum memoria non tenebat.
Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione
confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus
audaciam. Vestra vero apud competens judicium communium episcoporum
modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad
jus examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace
sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine
cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes
exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri
aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum
sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque
contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam
formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam,
sed famam requierebant Collationis, quia multitudinis non habebant.
Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale
desideratis examen; Maximianistae vos ad ista vaniloquia
praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium,
quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare
dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant
segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut
qui conferre in aliquo judicio non sinuntur, putari debeant de veritate
confidere: nolite ulterius haec vana jactare; vobisque sufficiat,
quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et
judiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.
6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et
conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui,
sive quae per omnes eosdem quatuor libros pene nusquam spargere
destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis,
sed levis uterque litigator appareat. Videamus jam potius quid
afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias
diabolo auctori tribuere.
|
|