|
36. Perge ad caetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum
sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere
niteris. Quandoquidem dicis,
|
“Ex hoc intelligi debere perfectam
ignorantiam justitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui
cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena, Et
ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc (Gen. XX, 6). Et
ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi
mala esset,”
|
|
inquis,
|
“tamen ad illorum nullo genere scientiam
perveniret.”
|
|
Cur ergo eos non nominas justos, si perfecta ignorantia
justitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius
ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et justius. Ubi est quod
superius asserendum putasti,
|
“Nec justos nasci parvulos, nec
injustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam
innocentiae dote locupletem?”
|
|
An non verba tua sunt, ubi dicis:
|
“Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur,
aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus?”
|
|
Numquid virtutem dicturus es non esse justitiam? Quomodo igitur
infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit
ignorantia, quam dicis esse justitiam; nisi virtutem neges esse
justitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te
hoc dixisse poenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis.
Neque enim ait regi, Sciebam quia cor habes justum; aut, quia cor
habes mundum: cum scriptum sit, Beati qui mundo sunt corde, quoniam
ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Tu autem istum Abimelech ad
peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in
corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc,
in quo adulterii conscientiam non habebat.
37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non
potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire .
Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse
mulieribus, quia scriptum est, Concluserat Deus aforis omnem vulvam
in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae (Gen. XX,
18). Hanc enim conclusionem sic vis intelligi, tanquam libido
fuerit illis feminis Deo indignante detracta: cum magis indicetur his
verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impregnanda
concumbere femina, aut parere impraegnata non posset: et non
attendisti, homo qui non vis judicio divino quemquam, non suis, sed
alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech
peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus
quantulumcumque peccatum ejus in mulieribus ad eum pertinentibus
vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas,
quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus
non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit
inscrutabilis altitudo judiciorum sapientiae et scientiae Dei (Rom.
XI, 33); et garrire desine contra originalis secreta peccati.
|
|