|
38. Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiae, quem
reprehensibilem dicis: quasi in ejus moderatione, cum ea bene utitur
conjugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit ejus auriga
laudandus . Quid ergo te adjuvant testimonia de Scripturis, quibus
ostenditur, quemadmodum Deus vel prohibeat libidinis vel damnet
excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum
turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus,
concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis,
quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum
perducit in somnis.
39. Sic autem dicis,
|
“Qua ratione quaereret justos in Sodomis
Deus (Gen. XVIII, 26), si illos tales natura faciebat?”
|
|
tanquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis
non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans
expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta
curatione sanetur.
40. Si autem putas,
|
“Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia
usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali
usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem”
|
|
(Rom. I,
27): omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et
ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus
utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde
et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur.
Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed
naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo
subsistere.
41. Dicis,
|
“etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse
creatura:”
|
|
atque ita vis intelligamus libidinem bonam, sed homines
qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et
vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intelligis quid
loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere
adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus
concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo
parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia,
quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex
abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius
et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse,
sive qui adversus illud dimicat, sive quem subjugat; et parens bene
utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem
condit.
|
|