|
42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter
veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum
nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod
dicis,
|
“ut lectoris pectori haereat, quod
toto libro abs te gestum est.”
|
|
Et quae sit ipsa brevis admonitio,
subinferens:
|
“Concupiscentiae naturalis qui modum tenet,”
|
|
inquis,
|
“bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur: qui autem
etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono
melius non utitur; confidentia quippe suae salutis,”
|
|
inquis,
|
“et
roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina.”
|
|
Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui
modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male
utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore
contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae
opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora
posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto,
utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem
quidem egregios judices non repudiares, quos tibi meis superioribus
libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa
sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris,
ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem
sine dubio praeparabis; te potius utar judice, pro mea sententia
contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec ejus
alio, sed ipso loco. Dixisti enim,
|
“sanctam virginitatem
confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa
posset exercere certamina.”
|
|
Quaero quae remedia contempserit.
Respondebis, Nuptias. Quaero, Ista remedia contra quem morbum
sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando,
nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu
laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei
resistat aut continentiae retinaculum, aut conjugale remedium? Jam
hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam conjugalem inter
lascivientes et continentes ita posuisti,
|
“quae verecundis manibus et
confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes.”
|
|
Eadem
itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque
respondi.
|
“Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare
tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis
remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo,
cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet
remedium sanitati”
|
|
(Supra, n. 29).
43. Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas,
nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono
malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet
enim palmam de hujus mali subjectione, quamvis minorem, pudicitia
etiam conjugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem
concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat: belligerat, ne
definitum ex consensu conjugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas
vires habet ista pudicitia conjugalis, tantumque Dei donum est, ut
faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro
conjugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis
filiis sat est, etiam ipsum conjugis corpus attrectet. Talis
pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec ejus
aetatis qua certum est eas jam concipere non valere: nec eam prorsus
concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur
generationis effectus. Si quid vero fit in conjuge, non quidem contra
naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat,
veniale apud Apostolum reperitur (I Cor. VII, 6); quia
nequaquam limes conjugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse
non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque a
deo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.
44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus: et quia
te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te,
vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc
malum neges, et tanquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos
adversarios constitutus in magnas coarctaris angustias, et me vis
vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando
adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum.
Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te
ante judicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere
concupiscentiam expugnatione ejus, me vero laude ejus: sed ego
respondeo, Ut vincatur qui laudat, judicet qui pugnat . Si enim
malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec
bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur
expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum judex eris.
An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes
certamine supereris, dicens tibi ipsi, Melius non pugno, quam
ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim
sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas,
ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnare destiteris,
vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit
horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic
enim vinceris a me, imo ab ipsa quam praedico veritate. Sed
concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo judicio
vinceris, cum id malum laudas, de cujus debellatione gloriaris. Si
autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare jam
desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam,
non jam suo, sed judicio sapientiae.
45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes
concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum
de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Joannes, quod non est a
Patre (I Joan. II, 16). Nam si, ut dicis,
|
“qui modum
ejus non tenet, bono male utitur; ”
|
|
etiam in male utentibus bonum est
ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam,
quomodo libet intelligas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa,
ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque
utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui
bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Joannes, concupiscentiam
carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse
contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur.
Nec dicere poteris, Quando moderata est, a Patre est; quando
immoderata est, non est a Patre: quia et tunc, ut dicis, bonum
est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis,
si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est
enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a
Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter
pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi
repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a
Patre, si esset a Patre.
46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine
malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis.
Ac per hoc recte a me dictum est,
|
“Ita nuptiarum bonum malo
originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et
fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest
excusari”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, c. 1).
Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem
originale dixi, cujus motibus mecum repugnas, et cujus contra me
laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es,
et contra quod spiritualiter dimicas quia renatus es. Quod natus es,
pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod
autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam
diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius
hoc malo bene utereris in conjuge, nunc illi adverseris in te; non jam
reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi
quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista
haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus,
confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato
quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua
pace laeteris.
47. Non igitur
|
“sum pharmacopolae similis,”
|
|
ut dicis,
|
“qui
promittebat bestiam, quae se ipsam comesset .”
|
|
Sed observa, ne
bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere,
sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non
enim, ut calumniaris, ego dixi
|
“nuptias et magnum bonum et magnum
malum,”
|
|
tanquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in
uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in
adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec
propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus
es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine
attractum, contra quod geris bellum renatus.
48. Ridiculum est autem, quod me dicis,
|
“Epicuri vias gradientem
habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere.”
|
|
Quid, si
ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis,
quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis
ejus adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis.
Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem
voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te
ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum
in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere
in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras.
Dixit enim homini Deus , Ecce pietas est sapientia (Job.
XXVIII, 28). Et haec unde homini, nisi ille det de quo
scriptum est, Dominus sapientes facit caecos (Psal. CXLV,
8); et de quo item legitur, Si quis indiget sapientia, postulet a
Deo (Jacobi I, 5)? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo
aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de
voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius (Libro de
Paradiso, cap. 12, et libro de Philosophia, citato supra, lib.
2, nn. 13, 15); inimicam scilicet esse justitiae, et quod
homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat
contagia delictorum. Quod autem ad mores pertinet nostros,
quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de
catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te.
Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere
homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod
peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est
(I Joan. I, 8). Fateor me in populo et cum populo Dei pectus
tundere, et veraciter dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth.
VI, 12). Nec insultetis hinc nobis: inde quippe estis
haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera
misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam
Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset
Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur : nos vero eam gratis
dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum
merita confitemur, dicente Apostolo, Gratia Dei sum quod sum (I
Cor. XV, 10). Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice
contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et
despectio superbis (Psal. CXXII, 4). Consilium quippe
inopis confudistis , quoniam Dominus spes ejus est (Psal.
XIII, 6).
49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas,
|
“me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere;”
|
|
qui
omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes
cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an
malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut
a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque
animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae
cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non
bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris.
Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et
propter quam renascuntur infantes. Eo malo conjuges castos dico uti
bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male,
castos conjuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus;
sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra
conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus,
nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur
agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus ejus
repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus,
debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu
autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego
bello adversus malum, tu adversus bonum: ego cupio malum debellare,
tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare
laudando, quam refrenare studeas continendo.
50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina:
contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis
concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi
adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur, sicut
Apostolus testis est (Galat. V, 17). Fortassis ergo eam
laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul
agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnes
velut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex
animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in
praeconio, colludis in praelio . Ego sane quia inimicus tibi non
sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum,
quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate
vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum
putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te
fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare.
Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius
sententia, quam continentia simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis
adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es
adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius
proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem
bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque (quod nescio
quemadmodum ex animo facias, id est sine ulla simulatione, et pugnes
contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod
est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et
nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti
bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te
debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea
bene utuntur, belligerent conjugati, jam superius disputavi.
|
|