|
51. Quae cum ita sint, et conjugium bonum est in quantum conjugium
est, et homo sive de conjugio, sive de adulterio nascatur, in quantum
homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et
tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia
conjugalis utitur, necessarium illi est, ut ab ejus mali nexu
regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris,
|
“ubi sit originale
malum;”
|
|
cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam
pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris,
|
“unde sit
homo sub diabolo, quem Deus fecit?”
|
|
Unde enim est in morte, quam
Deus non fecit?
inquis,
|
“diabolus suum,
si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?”
|
|
Plane quod
factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque
bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse
seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est ejus, quod
ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus:
nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque
pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me,
|
“inter tot bona,
unde sit in parvulis malum;”
|
|
et taceas quod ego posui in eodem libro
cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait
Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12). Hoc enim non vis ut audiant vel
legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem
suam, et contemnant argumentationem tuam.
|
|