|
52. Definisse me dicis,
|
“Hominem, si de fornicatione nascatur,
reum non esse; si de conjugio, innocentem non esse.”
|
|
Haec vero
nimia est et aperta calumnia. Imo definivi hominem undecumque
nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam
nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum
proprium , et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam,
cujus auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam;
qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo
cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi
objiceretur, ut dicis,
|
“quia peccata omnium parentum omnibus filiis
imputarem;”
|
|
cum etiamsi hoc verum sit (non quantum attinet ad utentes
jam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes),
nullo modo naturae substantia malum esset, cujus auctor est Deus, sed
ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar,
|
“exerces gloriosa certamina?”
|
|
53. Sicut autem, quemadmodum dicis,
|
“quando adulteri gignunt,
nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum:”
|
|
ita quando conjuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de
honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque:
fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias,
non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci; sed
ordinata susceptio filiorum. Cur ergo
|
“sententiae meae pars
falsissima est, qua dixi, Nuptiarum bonum malo originali, quod inde
trahitur, non potest accusari;”
|
|
cum eo malo, contra quod pugnas, et
bene usi fuerint conjugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum
reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt conjuges
qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo.
Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tunc mirandum
esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum
bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas
nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile
est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde
bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam,
aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, et 16); cum
odor ille non esset usus mali, sed boni. Ideo quippe bonus odor erant
Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod
dixisti,
|
“Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non
potest:”
|
|
quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam
bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde
ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonis earum est
etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter
carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit,
instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo
peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo
malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse
potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine
quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium
non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium
non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est.
Quapropter etiamsi tibi concedatur,
|
“omnem causam mali esse expertem
boni;”
|
|
nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali.
Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene
uterentur, paratum invenerunt.
|
|