|
54.
inquis,
|
“res illa supplicium, cujus
participatione etiam alia trahunt reatum.”
|
|
Hoc si de concupiscentia
carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles
conjugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi
regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim
ejus supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint,
puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint,
consumatur.
inquis,
|
“et de nuptiis originale
malum, causa mali est conventio nuptiarum.”
|
|
Quid si alius dicat,
Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio
naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti;
quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali
concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo
conjugati bene utuntur, si sola conjuges propagationis gratia
misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines
pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen
ut procrearent filios miscerentur.
55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me
satis demonstrasse in primo hujus operis libro (Cap. 8, n.
38-41): et cum eosdem nodos repetas, qui jam soluti sunt, non
est superfluis immorandum. Quaeris
|
“per quid peccatum inveniatur in
parvulis;”
|
|
et enumeras multa bona, tacens de malo, contra quod
pugnas: sed cum taces, clamas.
inquis,
|
“qui
conventu suo causam fecere peccato, jure damnabiles; quorum labore
actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret.”
|
|
Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes
originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit
innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros:
quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet.
Sed forsitan dicas, Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum,
cujus ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in
filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime
nescientes quales futuri sunt. Nempe, quod etiam tu confiteris,
peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et
originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset
utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed
nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel
angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es
peccatorum, quia voluntas ejus causa est mutabilium naturarum? Sicut
ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono
deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo
concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii
nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas,
|
“a
diabolo ducitur origo nascentium,”
|
|
in quantum homines sunt,
|
“quia
dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur
hominum.”
|
|
Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo
est origo mortalium.
56.
quaeris
|
“inter tot innocentiae praesidia, qua
potuerit intrare peccatum:”
|
|
cum tibi ostendat apostolus Paulus, non
rimam, sed apertissimam januam, dicens, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit. Sed haec tacens verba, dicis tua,
|
“Quia per opus Dei
opus diaboli transire non sinitur:”
|
|
cum homines sint opus Dei,
peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes
pertransisse. Clamas,
|
“Si natura per Deum est, non potest in ea
esse originale malum:”
|
|
quasi non alius religiosius sibi clamare
videatur, Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum
malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est:
quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si
non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur,
etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est,
bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in
parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia,
forma, vita, sensus, ratio, caeteraque omnia bona, etiam in
quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo
vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28)? Id autem
operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis
perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat
homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo,
quamvis origine vitiata.
|
|