|
57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis
fingis quod dixerim,
|
“Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante
peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine
necessitate sexuum esse potuissent?”
|
|
Detrahe nuptiis concupiscentiam
qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod
pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus
est ut caetera detrahas, si nuptias quaeris quales ante peccatum
primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine
necessitate sexuum quis unquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum
quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam conjugati,
hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse.
Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc
nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo
malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in conjunctionis
foedere, in propaganis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori
ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis
turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus
caeteris membris .
58. Arguis me, quod
|
“eos parvulos qui mundum impleverunt, pro
quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab
exordio reos definiam.”
|
|
Parvuli opus diaboli substantialiter non
sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus,
quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad
ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum
(Matth. XXVI, 28); a quo illos sanguine facitis alienos,
cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod
concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse
remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam
fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus,
ex quo renascerentur, instituit.
|
|