|
59.
inquis,
|
“per Deum creatum est unde
homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur;
adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus.”
|
|
Quid dicis,
|
“parentes commoverentur?”
|
|
Si pietate voluntatis, qua
optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum: si autem
perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit
voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam
diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est,
|
“Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius,
sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus”
|
|
(De Nuptiis
et Concupiscentia, lib. 1, cap. 1).
60. Quod autem argumentaris,
|
“ad bonum fecunditatis parvulos
pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est;
non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque
ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus
culpam:”
|
|
non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam
fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere,
Evam solam, non caeteras feminas dolores parturitionis sentire
debuisse; quoniam benedictio qua dictum est; Crescite, et
multiplicamini (Gen. I, 28), ex qua filii procreantur, ante
facta est, quam fuisset muliebris sexus illa maledictione punitus.
Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo,
ita ex maledicto in pejus totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur
originale peccatum et jugum grave super filios Adam.
61. Non enim, sicut tu argumentaris,
|
“Judaeum sub lege positum
describebat Apostolus dicentem, Scio quia non habitat in me, hoc est
in carne mea, bonum; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in
me, peccatum; et, Mihi malum adjacet; et, Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae:”
|
|
sed describebat humanam
in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus
institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio
sauciatam. Cujus enim vox est, Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 18, 20, 23-25)? Numquid
Judaei? Absit: sed sine dubitatione Christiani. Ejus ergo voces
sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est.
Ipse enim dixit, Gratia Dei me liberabit de corpore mortis hujus per
Jesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat, Video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae.
62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum
regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati
resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quanquam tu
ipse, sicut de te vis credamus , adversus hujus concupiscentiae
malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum
regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas,
certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et
concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non ait, Ne feceritis; quia
eas non habere non poterant: sed, ne perfeceritis; id est, ne opera
earum, consensu voluntatis impleatis. Caro enim, inquit,
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim
invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Vide si non hoc
est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo
malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu
ducimini; non adhuc estis sub lege (Galat. V, 16-18). Vide
si non hoc est ad Romanos: Jam non ego operor illud; et,
Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et, Non regnet
peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus
(Rom. VII, 15, 20, 22, et VI, 12). Si enim non
obediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque
in corpore mortis hujus, non perficietur quod perfici vetat Apostolus
dicens, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt
opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt
opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae,
idolorum servitus (Galat. V, 19, 20), et caetera. Si ergo
non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non
tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus
spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus;
nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra
perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur
carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non
concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra
tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus
eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectionem
justitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus :
sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo
dixit ad Romanos, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non
invenio (Rom. VII, 18). Vel, sicut habent codices graeci,
Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non: id est, non mihi
adjacet perficere bonum. Non ait; Facere; sed, perficere bonum.
Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire (Eccli.
XVIII, 30): perficere autem bonum, est non concupiscere.
Quod ergo est ad Galatas, Concupiscentias carnis ne perfeceritis:
hoc e contrario est ad Romanos, Perficere autem bonum non invenio.
Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae
voluntatis assensus: nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu
illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in
quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit
adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit
bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit,
quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium,
sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad
opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Judaeorum, nec
quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo
in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi
ait, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati
(Rom. VII, 25).
63. Si ergo haec est conditio in corpore mortis hujus (quae utique
non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis
evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum
carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritualiter
renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus
naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit.
Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non
condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex
opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut
elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus
infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant,
claudicaret.
64. Et tamen succenses mihi, quia dixi,
|
“Haec enim quae ab
impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia”
|
|
(De
Nupt. et Concup., lib. 1, n. 1): et iratus impudentius multa
dicis, vos extollens,
|
“tanquam Scripturis sanctis et rationi
certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum
defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes
nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adjuvante Deo
mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali
necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus,
deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de
commendatione nobilitatis ingenitae:”
|
|
et caetera hujusmodi, quae
satis eloquenter in vestra praedicatione jactasti, nos contra
deprimens, et dicens,
|
“quod dubium non sit eversionem sanctitatis,
contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, imo inesse
dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo,”
|
|
sicut dicis,
|
“in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut
peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et
sanctorum omnium consolor injuriis, eo quod vas aureum apostolum
Paulum saepe dixisse commemorem, Non enim quod volo bonum, hoc ago;
sed quod odi malum, illud facio”
|
|
(Rom. VII, 15): et caetera
hujusmodi.
65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae
malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita
vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te
existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tanquam in arce
confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno
dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius
perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te
perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine ejusdem libri
tui dicis,
|
“quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum
virtutibus bellum in vitiorum sacramenta jurare, et ad excidium
civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae
castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me
tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non
possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit.”
|
|
Haec de me prorsus
ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis,
quantum adjuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu
facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute
hostes debellare te credam, quos verbo lacerare non audes? Si ambo
concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te
jactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia?
Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac
frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut
humana ratio divinitus accensa et adjuta eam regere ac frenare non
possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit?
Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum
legionem repugnasse libidini, utique repugnanti : tu qui nos fecisse
Apostolis calumniaris et velut indignaris injuriam, cur et illorum et
tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio
repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?
66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut
abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum
latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod
latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum
amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus
aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis?
Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas;
sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo,
quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas
regeneratione salvari. Isto enim conjugati bene utuntur, quo
continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro
concupiscit adversus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum
legio repugnavit; hoc utentes conjugati, procul dubio non bono bene
utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati
regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam
parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt
liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed
unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi
rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt
generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati
sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt ,
eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt,
quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum
si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere;
et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris
inimicum.
|
|