|
7. Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis
velut respondens, persuadere conaris,
|
“contra me ipsum locutum me
fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis
dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id
abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo
et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso
Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo.”
|
|
Ubi est
acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus,
et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod
mihi de parvulis objecisti, de quibuslibet majoribus malis hominibus
utrique nostrum objici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo
enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque
respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur
in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus
eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii charitatis
suae? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate
adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris,
Non habet: respondebitur tibi, Ergo Deus de sua possessione a
diabolo exclusus est. Si dixeris, Habet: respondebitur tibi, Ergo
Deus et diabolus in semis unciis hominem possident; et tibi ab
imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus
putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce
primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere
negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur
a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem
diabolus subtrahatur.
|
|