|
8. De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam
mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam
eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos
baptizandos esse fateamini, quia
dicitis,
|
“non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium
capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor,
auget,”
|
|
inquis,
|
“circa imaginem suam continua largitate beneficia;
et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque
meliores.”
|
|
Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum
faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit
negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere
baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles
dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur;
redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur;
exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur.
Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria
dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum,
mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis,
timetis audire, Si salvantur, quid in eis aegrotabat? si
liberantur, quid in eis servitutis vinculo tenebatur? si abluuntur,
quid in eis latebat immundum? si eruuntur, quo merito erant sub
diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia
trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non
ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non
enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante judicem
verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam
sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia,
qui dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest
intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).
9. Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est
aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in
aeternum exsulare a regno Dei : cum si parvam poenam esse diceretis,
non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri
contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam
saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur
intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et
videte qua justitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis
oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare
quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes,
et quomodo explicetur quod dictum est, Grave jugum super filios Adam
a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem
omnium (Eccli. XL, 1). Quae utique mala sub justo et
omnipotente Deo non irrogarentur ejus imagini, quibus malis in virtute
exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala
merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere
negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu
praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir
disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae.
Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias,
salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet
necessarium; non Julianum, non Coelestium, non Pelagium
laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia
hoc Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana
non sustinens, fassus est. Caeterum, rogo te, quomodo potest
intelligi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit
Israel ab omnibus iniquitatibus ejus (Psal. CXXIX, 8)? Ubi
enim redemptio sonat, intelligitur et pretium: et quod est hoc, nisi
pretiosus sanguis agni immaculati Jesu Christi (I Petr. I,
18, 19)? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus
alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mereator. Hic est,
inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem
peccatorum (Matth. XXVI, 28). Pergite adhuc, pergite, et
sicut dicitis, In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non
salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non
abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non
eruuntur: sic etiam dicite, Funditur pro eis sanguis in remissionem
peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae
dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira
stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.
|
|