|
10. Nonne ipse dixisti,
|
“Administrationem corporis sic animo esse
commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis
exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum ejus quam hic non bene
rexerat, carnis afflictione sentiret?”
|
|
Responde igitur, quare in
hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cujus ei
meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari.
dicis
|
“humanam in exordiis nascentium innocentiae dote
locupletem.”
|
|
Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum
autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta
innocentia nonnunquam caeca, nonnunquam surda nascatur. Quod vitium
etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit, Igitur fides
ex auditu (Rom. X, 17). Jam vero quis ferat, quod ad ipsum
spectat animum, imaginem Dei
sicut asseris, dote
locupletem, fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in
parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem
nullum malum putet; cum Scriptura dicat, Mortuum septem diebus,
fatuum vero omnibus diebus esse lugendum (Eccli. XXII, 13)?
Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos,
ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis
fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae
originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione
dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab
ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis
vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem
mortalemque naturam, cujus nemo esse potest conditor, praeter ipsum,
et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis
auxilium.
|
|