|
11. Frustra itaque putas,
|
“ideo in parvulis non esse delictum,
quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest.”
|
|
Hoc
enim recte dicitur propter proprium cujusque peccatum, non propter
primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto
nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in
anima, sub tanta justi Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum
a mala voluntate priorum hominum sumpsit exordium . Ita nisi voluntas
mala, non est cujusquam ulla origo peccati. Haec si sapias,
simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis,
nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos
non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam
magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore
baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non
liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur;
exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur;
sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum,
sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia
timetis dicere, Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis
oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum
commitigentur.
12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec
renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium.
Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur
nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut
esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium
commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod
sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a
daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non
posset expelli (Marc. IX, 16-26). Ecce ego, ut sint
parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me
dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et
benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere
potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui
manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione
moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro
alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia
peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.
|
|