|
13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus,
|
“non me patieris
elabi, sed presse interrogabis et breviter, In parvulis actionem
ream, an naturam putem.”
|
|
Et ad utrumque respondens,
inquis,
|
“ostende quid fecerint: si naturam, ostende
quis eam fecerit.”
|
|
Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream.
Actione quippe qui reus est hominis , homo est; homo autem natura
est. Homines igitur, sicut peccati actione majores, ita minores
majorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus
originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt;
quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset.
Malum vero si nullum ex origine traherent, nunquam cum vitiis vel
corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam
corporum conditor, qui utique humanae in ipsa conditione naturae vitia
non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui
et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc
dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est; non
propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut
manifestarentur opera Dei in illo (Joan. IX, 3). Multi quippe
nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate,
sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis jam
renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt hujusmodi
mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intelligamus eis ad
alterum saeculum prodesse, quod renascuntur; hujus autem saeculi
dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a
Deo (Eccli. X, 14, 15), diversis malis hominum peragi in
jugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum,
usque in diem sepulturae in matrem omnium (Id. XL, 1).
|
|