|
14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis
syllogismi, unde quaestionem tibi nullus objecit, docere conaris;
quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod
est pejus, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non
concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod
renuo. Quando enim ego negavi,
|
“naturam hominum esse laudabilem,”
|
|
in quantum homines sunt? Quando dixi,
|
“ob hoc ipsum reos esse, quia
sunt;”
|
|
cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset?
Quando dixi,
|
“fecunditatem esse reprobandam;”
|
|
cum ad benedictionem
pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes,
quod ipse non dixi?
15. Jam vero quod me dicis assumere,
|
“Omnis commixtio corporum
mala;”
|
|
nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae
accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi
corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem
corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam
commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis
est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo
cujusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere
adjungis,
|
“Filii autem de corporum commixtione nascuntur,”
|
|
dico
sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea.
Non enim ego dico,
|
“Nequam igitur filii, qui de mala operatione
procedunt;”
|
|
quandoquidem ipsam conjugum operationem, quae fit
gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia
bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus
Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a
malo.
16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et
prior iste , non meus. Dicis ergo,
|
“Causa sexuum commixtio
corporum:”
|
|
et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis
inde, et adjungis:
|
“Si mala semper commixtio, deformis etiam
conditio corporum in sexuum diversitate positorum.”
|
|
Hoc si esset
consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est,
liberorum procreandorum causa , non solum malam non dico, verum etiam
bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper
est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam
conditio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in
tantum homines essent malo libidinis subjugati, ut remota honestate
nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non
ideo deformis esset conditio corporum, cujus Deus auctor est, quoniam
mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio: sicut etiam nunc
de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum conditione
opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla
quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite ejus
exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti , ut eis
inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es.
Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil
esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus
artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi jaculis oneratus acutis,
in certamen procedis, et jactas plumbeos pugiones, dicens,
|
“Si mala
semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum
diversitate positorum.”
|
|
Nec videns quam non sit consequens, quod pro
argumento necessario posuisti, adjungis et dicis,
|
“Quod cum negare
nequiveris.”
|
|
Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid
est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu jam, si vel sero sapis,
non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio
adulterorum, propterea ex illis nascentium conditio deformis est
hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis:
ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si
dixeris, Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio,
quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis
acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur
gignendi gratia conjugati? An potest bonorum esse usus malus, et non
potest malorum bonus? cum inveniamus ipso satana quam bene usus fuerit
Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus
esset in die Domini (I Cor. V, 5), et alios ut discerent non
blasphemare (I Tim. I, 20).
|
|