|
17. Quod vero superaddis, et dicis,
|
“Rei autem malae Deus
auctor esse non potest;”
|
|
quomodo id dicis? Melius enim loqui novit
ipse quam tu, qui per prophetam dicit, creare se mala (Isai.
XLV, 7). Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua,
quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo
quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit conditio
corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam
esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali:
numquid ideo non est auctor conditionis corporum, quam nullo modo malam
esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant?
Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis,
|
“Omnia igitur corpora malo reputantur auctori.”
|
|
Multo enim verius
ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit
esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus
utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex
hoc non potest corporum mala esse conditio; recte igitur corpora Deo
reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi
revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam
illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.
|
|