LIBER QUARTUS


CONSPECTUS

Libro Juliani secundo respondet Augustinus, dicta ipsius, ut in primi libri confutatione fecit, singula excutiens, iis tantum silentio praetermissis, quae aliquem nodum quaestionis ad rem pertinentis non habent. Atque hic duo praesertim probat: unum quidem, virtutes infidelium veras non esse; alterum vero, malum esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, praebente occasionem adversario, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter docet quomodo gratia non secundum merita detur, nec tamen in fatum sit referenda; utque intelligendum quod Apostolus dicit, Deum velle omnes homines salvos fieri.