|
53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi,
|
“Nonne illi
conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens, Crescite,
et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non
confundebantur (Id. II, 25)? Cur ergo ex illis membris
confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus,
quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 6)? Haec verba
mea cum videres secundum Scripturas ita posita, ut quicumque eumdem
locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod
dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non
sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam
rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua
tua contradictione praetereo gestus et jactationes tuas, tanquam
hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in
nebulis tamen quas perturbatus offundit , se pervenisse fingentis.
Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adjuvat Dominus,
comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum jacere conspiciat,
qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae
abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.
54. Dicis hic inter caetera,
|
“In hoc quod post peccatum primi
homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt,
invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse conjugia.”
|
|
Si ergo aeria essent conjugia sine libidine, aeria erunt te auctore
corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut
quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam
resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere
affirmas,
|
“naturale non esse sine quo natura non est:”
|
|
sed dico,
naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur,
quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non
ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate
originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.
55.
|
“Sententiam meam cimicem”
|
|
dicis,
|
“qui ut molestiam vivus,
sic fetorem praestat attritus:”
|
|
quasi
ut loqueris,
vel
|
“tanquam victus ad loca,”
|
|
ut dicis,
|
“coenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia
videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus
sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor
tuus a verborum,”
|
|
sicut perhibes,
Quare non
potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere
Dei verborum libertas, si ejus intemerata permanet dignitas, nec
aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum
comprimeret libertatem?
|
|