|
56.
inquis,
|
“nuptiae sine libidine, et
generaliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias.”
|
|
Posses
dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si
autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel praeter
connubium nulla esset.
inquis,
|
“dici morbus, sine
quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum;
morbus autem,”
|
|
inquis,
|
“ab Apostolo peccatum dicitur.”
|
|
Sed
respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem
morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura,
nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est,
quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum
est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est:
sic ergo et illud. Quis autem nescit conjugatis Apostolum
praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est,
uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum
(I Thess. IV, 4, 5). Qui ergo de hac re Apostolum legit,
te negligit. Et non erubescis istum morbum, vel quod tu esse,
quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in
paradisum, et tribuere conjugibus ante peccatum? Ideone tu non in
coeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi
paradisi flore roseo te coronas, et tanquam libenter tali colore
perfusus, et erubescis et laudas?
|
|