|
57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et
docemus, tanquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare
coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum
non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita
etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe
etiam ipsa libidine (ut non vos de illa nimium contristemus), non
qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro
suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam
qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato
dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum
qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque
surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem
qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum !
|
|