|
58. Sed volens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato
erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in
nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint,
sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum
nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt.
inquis,
|
“apud Tullium cum Cotta vere diligenterque
disseruit”
|
|
(De Natura deorum, lib. 2).
|
“Unde ob hoc pauca
ponis,”
|
|
ut dicis,
|
“ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse
sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis
ductu pervenire potuerunt:”
|
|
et ponis Balbi verba ex Ciceronis
libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium
mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis
genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen
verba, vel Tulliana, vel cujuslibet alterius, antequam
interponeres, cautissime praelocutus es,
|
“quod ideo sub bestiarum
occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in
hominis descriptione praeteriit.”
|
|
Quid est,
An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tanquam in
excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici
disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adjungis
deinde,
|
“quomodo ipsum hominem oratione depingat,”
|
|
ut dicis,
|
“et
quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subjectam, quod cibi et
potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum
adducant: multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex
nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat,
sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit :”
|
|
et caetera
hujusmodi usque ad illud,
|
“quemadmodum reliquiae cibi depellantur,
tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus.”
|
|
Cum ergo posset
etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit,
nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum
genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa
utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt.
Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema
venisset, qua cibi reliquiae depelluntur:
inquit,
|
“fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne
quid habeat injucunditatis oratio.”
|
|
Non dixit, Confusionis; vel,
Ne quid pudendum habeat oratio: sed,
|
“ne quid injucunditatis.”
|
|
Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint;
alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt
delectationem, commovent autem ista libidinem, vel libidine
commoventur.
59. Quid igitur te adjuvant haec?
inquis,
|
“opifex noster nullum suae artis crimen agnovit, ut vitalia nostra tam
diligenter occuleret.”
|
|
Absit plane, ut artis suae tantus artifex
ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, jam paulo superius ipse
dixisti,
|
“ne scilicet
vel intereant, vel horreant publicata.”
|
|
Illa vero quae foliis ficulneis texerunt conjuges primi (Gen.
III, 7), nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi
erant, et non confundebantur (Id. II, 25). Et nunc
pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species,
eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio
Stoicorum juvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis
amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate
posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus,
quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter
ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii
Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de
humana libidine sentire deberes.
60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in
ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quae ipse
posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod jam debeas confiteri.
Vide nunc utrum ista quae dicam, non evertant assertionem tuam. In
libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit,
|
“non ut a
matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo,
fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad
timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset
tanquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis.”
|
|
Quid ad haec
dicis? Non hoc auctor iste male viventium moribus dixit effectum, sed
naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim
eum cur esset grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre
matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli.
XL, 1); quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale
peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non
ei pronus in libidines animus displiceret.
61. Sed si haec tanquam minora bona defendis, in quae non debet a
supernis animus inclinari, non quia libido vitium est, sed quia
infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de
Republica tertio, cum ageret de causa imperandi.
inquit,
|
“cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa
utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat
corpori, ratio libidini iracundiaeque et caeteris vitiosis ejusdem
animi partibus?”
|
|
Jamne saltem docente isto has, quas bonas esse
defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post
enim:
|
“Sed et imperandi, et serviendi”
|
|
inquit,
|
“sunt
dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur
imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis,
aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod eam
coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum,
sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut
corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars
animi, id est, sapientia, ejusdem animi vitiosas imbecillasque
partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes caeteras.”
|
|
Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus
garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos
tractatores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es
quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit
Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse
contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde
aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter sublevari
credis, eorum testimoniis comprimaris.
|
|