|
62. Quid autem de motu feminae, cujus et ipsam puduit, inaniter
argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed
cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir
senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti
ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt.
Sed loquens vana,
|
“petis ut ignoscant verecundae aures, et
congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae.”
|
|
Quare
confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur
tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis
accusatio?
inquis,
|
“virile membrum et antea
moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum.”
|
|
Poterat plane etiam
antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet ; quoniam id movebat
voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc
enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas
vestra. Nunquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter,
quod tu dicis,
sed illum motum reprehendi, quem facit
concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum: quam velut
bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut
adversus malum concupiscat spiritus tuus.
63.
|
“Si in fructu ligni illius,”
|
|
inquis,
|
“haec fuit libido; a
Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur.”
|
|
Sed
respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat
lignum; sed mala est inobedientia libidinis, quae adversus hominis
inobedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit
enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque
tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam
contra quam pudicitia dimicaret.
64. Novimus autem
|
“Joannem apostolum, non mundum istum, id est,
coelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus
factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret, Omnia
quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo
est”
|
|
(I Joan. II, 16). Novimus haec, nolo nos doceas.
Sed quam
|
“concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse,”
|
|
tu
volens exponere,
|
“luxuriam intelligendam esse”
|
|
dixisti. Sed cum abs
te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria, vel cui repugnetur ut non
sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu
videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est.
Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria
vituperare, quae fit per ejus assensum; an eam laudare cum
continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est
victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem
judex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque
luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris
cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare
adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut
quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet
concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod
in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave
laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non
habebit. Quomodo autem Joanni apostolo obtemperamus, si
concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis, Non est ipsa quam
laudo. Et quae illa est, quam Joannes dicit a Patre non esse?
Luxuria, inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas
concupiscentiam diligamus. Ac per hoc, Nolite diligere carnis
concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos non esse nolebat. Ab hac
igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur,
quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non
est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a
Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non
possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia: quid
horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris
angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae.
Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre
sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre
continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam,
quam perverso ore laudasti.
|
|