|
65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium
convocandam, tanquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola
sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret.
existimas,
|
“ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi,
atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse
collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per
continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex
illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasit.”
|
|
Sic ignoras vel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensum
aliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vel necessitatem,
aliud sentiendi libidinem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius,
alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod
verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit.
Utilitas sentiendi est, per quam corpori vitaeque quam gerimus, ad
aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel rejiciendum,
appetendum vitandumve consulimus . Necessitas sentiendi est, quando
sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi
est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, sive consentientes
mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Haec
est contraria dilectioni sapientiae , haec virtutibus inimica. Hoc
malo, quantum attinet ad ejus eam partem qua sibi sexus uterque
miscetur, bene utuntur nuptiae, cum conjuges procreant filios per
illam, nihilque faciunt propter illam . Hanc si voluisses vel
valuisses a sentiendi vivacitate, utilitate, necessitate discernere,
videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus,
Qui viderit mulierem, sed, qui viderit ad concupiscendum, jam
moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Ecce sensum
videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque
discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud
diabolus seminavit, persuadendo peccatum.
66. Laudent ergo coelum et terram et omnia quae in eis sunt homines
pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore
libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus, aliter avarus:
iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi
creaturam. Movetur certe animus ad pietatis affectum, divino cantico
audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi
desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel etiam
turpibus delectetur? Caeteri tres sensus corpulentiores, et quodam
modo grossiores sunt , nec se foras projiciunt, sed interius quod ad
eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a
gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et
frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac
durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leve seu grave. In his
omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, aestus,
frigora, et quaeque aspera, et dura, et gravia, commoditatis
provisio, non libido est voluptatis. Ea vero quae his contraria
commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad
declinandam doloris laborisve molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur
delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda
libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim
rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim,
quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum
thymiamate intraverit odoratum, possit efficere ut ei non suaviter
oleat, nisi nares claudat, aut intentione vehementi alienetur a
corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi
suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit,
satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem
carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua
nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit,
sicut scriptum est, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1).
67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae
ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et
perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi
sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam
libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo
poscit supplementa quae desunt, non vocatur libido, sed fames aut
sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat,
jam libido est, jam malum est, cui cedendum non est, sed
resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta
discrevit, qui post maris jactationem, sociis Aeneae naufragis et
peregrinis satis esse judicans tantum sumere alimentorum, quantum
refectionis indigentia postularet, ait,
|
Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae.
|
|
|
Virgil. Aeneid. lib. 1, vers. 216
|
Cum vero Aeneas ipse ab Evandro rege susceptus est hospes, decentius
arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret,
non satis fuit ut diceret,
sed addidit,
|
et amor compressus edendi.
|
|
|
Aeneid. lib. 8, vers. 184
|
Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas
refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est
contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi
Dei secundum interiorem hominem, ejusque delectationis serenitatem
nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non
edendo, sed continendo est comprimendus.
68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine
ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel
humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando
et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus
sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine
illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et
potu, possumus vivere: nec ejus indigentia sentitur, nisi molestia,
si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa
molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut
follibus alternante motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto
esset felicius, si spatiosis quidem intervallis, sicut etiam nunc,
vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa
suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam vel
perniciem pelleremus ? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta
sumentes, continentes vocantur et sobrii, meritoque laudi habentur ,
nec desunt hujusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis
assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id
sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum
fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori
necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur;
sicut in paradiso primos homines vixisse credendum est?
69. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii
tractatores, nullo hujuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur,
ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua
delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui
sicut illud quod dictum est, Masculum et feminam fecit eos, et
benedixit illos Deus, dicens, Crescite et multiplicamini, et
implete terram, secundum sexum corporalem atque conspicuum intelligunt
dictum: ita etiam quod paulo post sequitur, Et dixit Deus, Ecce
dedi vobis omne fenum sativum seminans semen, quod est super omnem
terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis
erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus
coeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam
vitae; et omne fenum viride in escam (Gen. I, 27-30); non
aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et
animalia caetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu
sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali
corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem vitae,
ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in
illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupivisse adversus spiritum
et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna
pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed
quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisse.
Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed
ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum
officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra
non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo
suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere
homines, qui voluptatem corporis quomodocumque defendunt, ita ibi
credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali
subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per illam vel saluti
esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset,
ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione
deponeret, nullus supervacuus sive importunus motus esset ex illa,
nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter
illam.
70. Nunc vero quam se aliter habeat, qui dimicant adversus eam, hi
maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid,
quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde
percipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria
quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro
cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adjacet oculis, aut
insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita
recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis
sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis
obstrepere? Jam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae
voluptatis, per quam reficimus corpora, quis verbis explicet,
quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem
procurandae salutis, in quaeque, si adsunt , delectabilia rapiendo,
abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est,
dum libenter ejus provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere
negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali
fecerimus, crapula poenitenda testatur; quod metuentes, plerumque
minus, quam eximendae fami sufficit, vescimur: ita nescit cupiditas,
ubi finitur necessitas .
71. Et haec quidem vescendi atque potandi tolerabilis est voluptas,
quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non
impleat, quam modum aliquando victus sufficientis excedat: contra
cujus concupiscentiam et jejunando et parcius alimenta sumendo
pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod
saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi
tolerabilem, quia vis ejus tanta non est, ut nos a cogitationibus ad
sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione
suspensi, abrumpat et dejiciat. Nam saepe de magnis rebus inter
epulas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos
ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque
colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino
si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis
contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est,
causa propagandae prolis acceditur; tamen in ipso opere suo, quem
permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cujuslibet rei aliud
cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius
mentis quadam submersione illud extremum ejus impletur? Cum vero
vincit etiam conjugatos, ut non propagationis, sed delectationis
carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum veniam, non
secundum imperium se dixisse testatur (I Cor. VII, 6); ita
hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem
respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et poenitendi
quae est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritualis boni,
etiam sola causa sobolis conjugatus, non mallet vel sine ista si
posset, vel sine tam magna vi ejus filios procreare? Quod ergo
mallent sancti conjuges in hac vita, puto nos hoc debere de illa
paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde
possumus cogitare.
72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam
nostra Christiana, quae una est vera philosophia, quandoquidem
studium vel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in
Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis verba te delectare
debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis: quae licet vera,
tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te
nihil adjuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra
voluptatem corporis dicat.
inquit,
|
“voluptates
corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt
illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est,”
|
|
inquit,
|
“valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod
turpe damnum, quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur
voluptate ? Cujus motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus
philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis
non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit major
esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam
potest? Cujus autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla
minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur
in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet
nullas omnino nobis a natura voluptates datas?”
|
|
Haec ille dixit, qui
nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de
corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris
disputationibus impiorum, qui didicimus in vera verae pietatis
sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem, et contra carnem
concupiscere spiritum (Galat. V, 17). Sed hoc unde acciderit,
Cicero nesciebat: et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod
tu facis; imo eam vehementer arguebat, quod tu non solum non facis,
sed facientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus
et carnis inter se belligerantes tanquam in bello timidus ambas laudare
conaris , velut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram
vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam
spiritus adversus concupiscentiam carnis, tanto acrius, quanto castius
dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem
cui repugnat lege mentis condemna.
73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive
visibilis, sicut est in coloribus et figuris, sive audibilis, sicut
est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale
animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae
ratione frenanda est . Joannes enim apostolus illam concupiscentiam
non esse dixit a Patre (I Joan. II, 16), quae concupiscit
adversus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cujus adversus
eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et
ardore genitalium, non adversus eam concupiscat spiritus, ne adversus
donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus: sed quidquid appetiverit
detur, tanquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur,
hoc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut
expleat concupiscentiam quam donavit. Quod sapere si desipere est;
utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere videmur,
quia dicimus,
|
“Nec vinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula ,
nec concupiscentiam infamet obscenitas;”
|
|
quando nec ebrietas, nec
crapula , nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia
spiritu adversus eam concupiscente vincatur?
inquis,
Nec perspicis (quod facillime potuisses, si
magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum
excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt,
quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod
habemus .
74. Jam vero et antea diximus (Supra, n. 35), propterea hoc
non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus
spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subjugent
superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit,
|
“semper
pecorum imitatione peccari?”
|
|
Quam sententiam non tibi objectam tanta
loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae
in pecoribus animadversa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne
propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum
est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse
concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cujus
sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo
concupiscit adversus spiritum.
|
|