|
75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi
susceptae tuae, si non possunt pecorum solertiae naturales, saltem
doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae
te quaesisse jactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum
sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad
quaestionem quae inter nos vertitur, haec nullatenus pertinere? Quis
enim audiat, quod abs te commemorantur,
|
“Thales Milesius unus e
septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras,
Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles,
Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei,”
|
|
unusquisque cum
proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat,
et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si
est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem
magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in
his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos
agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista
dicturus, et aisti:
|
“Omnes philosophi in scholis licet aliud
disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus
causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae
vanitates , aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per
caliginem vani , huic tamen dogmati contra quod agimus, jure anteferri
possunt.”
|
|
Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo
commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus
suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare
omnes sive voluisti, sive potuisti. Qua in re homines imperitos nullo
doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas,
|
“omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare
conati sunt, jure posse huic dogmati, contra quod ageres,
anteferri.”
|
|
Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum
commemorasses Anaximenem ejusque discipulum Anaxagoram, tacuisti
alterum ejus discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo
suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit?
Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus,
quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse
dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra
nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce
praeteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos
nominasti, juxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes
Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen
occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis
fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa
secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis
profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non
decuerat, erubescis.
76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas,
cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis
philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, solertissime
disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate
quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis
voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in
ipsa de voluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi
te obruerent, quos Cicero propter ipsam honestatem tanquam consulares
philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi
voluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem
disputantis, verum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset,
interponendum putasti (Supra, n. 58). Quod autem nullum hominis
bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de
quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem
pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare
voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus,
qui totum bonum hominis in voluptate corporis posuit, quia non quod
ille tu sentis; sed Dinomachus: hujus quippe dogma tibi placuit.
Nam ipse conjungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut
quemadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur
(Vide Ciceronem, de Finibus lib. 5, et Tuscul. Qu. lib.
5). Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam
cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controversia ista
versatur, quanti et quales, et cujus apud Gentes gloriae philosophi
tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero
appellare non dubitat pene philosophorum deum (De Natura deorum,
lib. 2, et lib. 4 ad Atticum, epist. 16); cujus nec tu nomen
praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus
philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis
voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas
malorum (Supra, n. 72.)
77. Numquid autem quid de hominis conditione senserint quos
nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem,
quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique
fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti
fuerant de primo homine Adam et ejus conjuge, de prima eorum
praevaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante
peccatum sine confusione, et cum confusione continuo post peccatum?
Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus,
Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors;
et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom.
V, 12)? Harum Litterarum illi atque hujus veritatis expertes,
quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis conditione
dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil judicasti
esse ponendum, et rectissime judicasti: quanto minus te quae posuisti
adjuvare potuerunt, quid de principiis mundi hujus visibilis
senserint, unde inter nos nulla quaestio vertitur? Sed mens tua
potius, tanquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris,
jactantiae vanitate subvertitur.
78. Videntur autem autem non frustra christianae fidei
propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non
opinati sunt nisi divino judicio contigisse, tribuentes utique
justitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus.
Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione
senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut
ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa
quae videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate
dixisset:
inquit,
|
“vitae erroribus et
aerumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris
initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua
scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse
dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud
Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui
quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate
excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa
adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos
cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse conjunctos.”
|
|
Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius grave jugum super
filios Adam et Dei potentiam justitiamque viderunt, etiamsi gratiam,
quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt?
Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris
possit jure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale invenire
potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere
noluisti.
|
|