|
79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod
est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda
erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris,
nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod
ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus, Multo magis quae videntur
infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et caetera quae
pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo
eo veneris, ut haec diceres.
inquis,
|
“tempus est
ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis,
sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate
gauderent. Ad quod confirmandum,”
|
|
inquis,
|
“Gentium citetur
Magister, qui scribens ad Corinthios ait, Corpus nostrum non est
unum membrum, sed multa.”
|
|
Deinde, cum apostolica verba
subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque
membrorum:
inquis,
|
“totius corporis membra
nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare
nolebat.”
|
|
Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo
erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et
quod creare non puduerat ipsum judicem, pudebat enuntiare praeconem,
Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos
fecissemus inhonesta peccando?
80. Inde subjungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita
scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse
corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora
esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae
verecunda sunt nostra, majorem honestatem habent: quae autem sunt
honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui
deerat abundantiore dato honore , ut non sit scissura in corpore, sed
eadem ipsa pro se invicem cogitent membra (I Cor. XII, 12,
22-25). Quibus dictis tanquam victor exclamas:
|
“En verum
intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae ejus praedicatorem.
Verecundiora, inquit, nostra majore honestate conteguntur.”
|
|
Ad hoc
certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum
dixisse legisti, verecundiora nostra. Si autem legisses, inhonesta
nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo
enim Deus, et, hoc quod est pejus, ante peccatum, aliquid faceret
in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia
diligenter quaerere noluisti. Inhonesta dixit Apostolus, sed
nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem
legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit
inhonesta: quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista
verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est
verecundiora, in graeco legitur ASKEMONA. Quod autem
sequitur, majorem honestatem habent, in graeco est
EYSKEMOSYNEN, quod integre interpretatum est, honestatem.
Unde apparet illa quae ASKEMONA dicta sunt, inhonesta latine
appellari. Postremo quod adjunctum est, quae autem sunt honesta
nostra, graecus habet EYSKEMONA. Unde manifestum est illa
quae ASKEMONA dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla
graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta
esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea
quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim, Quae
autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi, Illa inhonesta
sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum
rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe
honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis
inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale
describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non
confundebantur.
81. Vide igitur quam impudenter
dicas
|
“homines fuisse
primitus nudos, quia ad solertiae humanae operam ut se tegerent
pertinebat, quae nondum in illis fuit.”
|
|
Unde fit consequens ut ante
peccatum inertes, peccato autem factos credas esse solertes. Quam
porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens,
|
“Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta
fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate
permanentia membra texerunt!”
|
|
Ad quod respondeo, diabolica quidem
membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque
pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius
fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene
quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim
aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus
honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc
non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera
dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum
habitudo, in qua est solertia creantis; an libido, in qua est poena
peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod
origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore,
contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita
sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat
verecundia.
82. Sed dicis,
|
“Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso
absconderunt se Adam et mulier ejus, cum perizomata illa sufficere
potuissent
(Gen. III, 8, 7), si de genitalium nuditate
erubuissent ?”
|
|
Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec
attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula
quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi
sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non
confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem
inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est, Nudi erant,
et non confundebantur (Gen. II, 25): ut appareat confusione
factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt
in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi
deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum. Illud manifesta
confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus
accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud
erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet
similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione
fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus, Quis nuntiavit tibi quia
nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares,
manducasti (Id. III, 10, 11)? Quid est gustato cibo
prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia
contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et
animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus
gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia
sensit quod operire deberet.
83.
inquis,
|
“opinio est, quae putat vel in membris
hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse.”
|
|
Quid nobis objicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus
quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene
condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod
factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus
claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis
humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta (Terent.
Heaut. act. 1, scen. 1, vers. 25); et in iis quae non
pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena
felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis: si
tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse jam
non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus
vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde
jam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat
labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat
moeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet
omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam? Hujus
evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis
sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera
suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et
animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci
praedones captos affligere consueverant, tanquam vivos cum mortuis esse
coujunctos. Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae
animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid
igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel
impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec
injustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris
confiteri, quod grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre
matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL,
1) non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset.
|
|